Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XX.
168 armo 1309 celebrato, statutum : „Ut sub meridiem aut moriente die ad salutandam Matrem Virginem aere campano populus excitetur.“1 Haud immerito perinde, imo iure optimo familia s. Mariae est appellata Hungária, cui simul propter singularem in Virginem devotionem Mariani, cognomentum perpetuum adhaesit, quandoquidem concilia aeque ac comitia regni honorem Magnae Dominae promovere maturabant. Sic, ut alia quam plurima taceamus, synodus Buden- sis anno 1279 celebrata decrevit: „volumus quod omnes Clerici, quotiescunque in divinis officiis Ave Maria audierint, flexis genibus se reverenter inclinent;“2 comitia autem regni, Albae Regiae anno 1464 frequentata, omnem in festis B. M. V. nundinationem prohibuere lege sancita: „Diebus Dominicis et festis B. M. V. in hoc regno nostro et eius partibus nullum forum celebretur.“3 Enarrata hucusque pietatem in coeli Reginam gentis illustrant universae; nunc ea iam paucis videamus, quae singulos eadem prae caeteris exhibent devotione clariores. Tametsi omnibus commune est sanctis ac celebre, Mariam Virginem singulari devotione venerari eiusque praesidio ad altiora eniti, verum coelicolis, qui comite vita hanc Hungáriáé terram virtutibus illustrarunt suis, innatum quasi atque haere- ditarium fuit colere Virginem, eamque Dominae potissimum titulo peramanter honorare ac invocare. Unde vix unum reperire est aliquem coelicolam, sanguine et genere Hungarum aut alias vitae sanctitate et integritate in patria nostra conspicuum, qui simul non fuisset ex toto devotus Dominae. Splendidissima prae caeteris patriae lumina: Stephanum quippe et Ladislaum reges, — quorum et sanctitatis vestigia ad laudem Hungarici nominis sempiternam fulgent et memoriam coelestibus honoribus consecratam atque in Sanctorum numero collocatam rite veneramur, — ferventissimos fuisse almae Virginis cultores nemo ignorat: e duobus enim alter, talem Albae Regiae numini B. M. Virginis sumptu plane immani excitavit basilicam „parem ut sibi Hungária tota nullam, orbe universo videret quam paucissimas“4 alter vero „primus eiusdem Magnae Dominae effigiem infert auro Hungarico; et quam s. Stephanus Dominam nominaverat, Patronam dicit regni Hungáriáé, rex undique Marianus.“5 Inter caeteros, quos patrium genuit solum viditque sanctos, primas facile sibi vindicat partes Margarita Belae IV. Regis filia, cuius tanta fuit vitae sanctimonia ut a sodalibus Dominicanis florente adhuc in regno Praedicatorum Ordine non adeo beata aut sancta, quam sanctissima potius appellaretur atque prae sua prorsus mira in Deiparam Virginem devotione, singularibus tenerrimae voluntatis obsequiis comprobata, ab ascetis passim uti aemula imitatione digna proponeretur. Haec triennis claustrum religiosarum ord. Praed. ingressa, innato in Almam Deigenitricem affectu agitata vix quadrienni maior „dimidii anni spatio preces horarias B. Virginis non ex codice, sed ab aliis s. virginibus psallentibus duntaxat auditas, perfecte memoriae mandavit ac recitavit.“° Missis iam reliquis prioris virginis sororibus aeque coelicolis, quippe: Cunegunde ac Jolentha, caeteris pariter quos aetas illa, initiis regni proxima vidit et regia Arpadianorum stirps, foecunda sanctorum edidit, nimirum: Emerico iuvenili 1 Péteiffy Concil. I. p. 167- — 2 Péterffy Concilia I. p. 109. — 3 Verboczy Dec. 2. Math. R. art. 25. — 4 Thuróczi Hungária L. I. n. 30. Ferrari, De reb. Hung. prov. O. P. Plus IV. L. m. — 5 Thuróczi L. II. n. 8. — 6 Ferrari L. II. c. 5.