Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

112 Mathias rex Paulo II rescripsit, adhortanti ut nomini catholico, ah Hussitis in Bohemia afflicto, ope valida subveniret: Ego me, inquit, sanctae romanae Ecclesiae et vestrae Beatitudini, una cum regno meo totum dedicavi. Nihil mihi tam arduum, nihil adeo periculosum Dei in terris Vicarius, immo Deus ipse iubere potest, quod suscipere non pium et salutare existimem, quod non intrepidus aggrediar, praesertim ubi de solidanda fide catholica et de contundenda perfidia impiorum agitur . . . Quibuscumque religionis hostibus occurrere opus est, ecce Mathias simul et Hungária . . . Apostolicae Sedi et vestrae Beatitudini devoti manent, aeternumque manebunt. Nec vero vel regis dictis vel Pontificis expectationi res defuit; manetque posteritati gravissimum documentum. — Huc praeterea spectant, tamquam fidelis admodum voluntatis praemia, eae commen­dationes non paucae nec mediocres, quibus ab hac Sede Apostolica dignatum est genus vestrum ; singulares item honores ac privilegia, quae vestris regibus ab ipsa sunt impertita. Libet autem Nobis, praesentemque celebritatem omnino addecet, illustriorem quamdam paginam excitare ex amplo diplomate, quo Clemens XIII Mariae Theresiae, reginae Plungariae, eique in eodem regno successuris appellationem Regis Apostolid, privilegio vel consuetudine inductam, pro potestate confirmavit. Hoc igitur Pontificis praeconio, ut iam patres atque avi, nepotes ipsi fruantur. „....Flo­ri rentissimum Hungáriáé regnum, ad christianae ditionis et gloriae terminos pro- „ ferendos, vel propter bellicosissimae gentis fortitudinem omnium aptissimum, vel „ propter locorum naturam opportunissimum adhuc quidem semper habitum est et „ fuit. Neque vero quisquam ignorat quam multa et quam egregia facinora pro „ tuenda propagandaque Iesu Christi religione gessit nobilissima Hungarorum gens; „ quam saepe manus conseruit cum teterrimis hostibus, iisdemque ad communem „ christianae reipublicae perniciem erumpentibus suo veluti corpore aditum inter- „ elusit, maximasque de illis victorias reportavit. Celebrantur ea quidem fama, „ clarissimisque prodita sunt momumentis litterarum. At silentio nullo modo prae- „ terire possumus Stephanum illum sanctissimum fortissimumque Hungáriáé principem, „ cuius memoriam caelestibus honoribus consecratam atque in Sanctorum numero „ collocatam rite veneramur. Eius autem virtutis, sanctitatis, fortitudinis vestigia „ extant istis in locis ad laudem Hungarici nominis sempiternam. Neque eius pul- „ cherrima exempla virtutum reliqui in regno successores non sunt perpetuis tem- „ poribus imitati. Quamobrem nemini mirum videri debet, si romani Pontifices „ Hungaricam nationem eiusdemque principes et reges, ob maxima et egregia illorum „ erga catholicam fidem et romanam Sedem merita, amplissimis semper laudibus ac „ privilegiis condecoraverint. Quale est illud in primis sane honorificum, quod ante „ reges, quando prodeunt in publicum, tamquam splendidissimum Apostolatus insigne, „ Crux praeferatur, idque ut ostendatur Hungaricam nationem atque eius reges „ gloriari unice in Cruce D. N. Iesu Christi ; atque in eo signo pro catholica fide „ et dimicare semper et vincere consuevisse.1" Iamvero, quamquam tam praeclaris hominum ac rerum recordationibus solemnia commendari vestra magnisque laetitiae significationibus exornari perpulcrum est, res tamen ipsa suadet ut aliquid spectetur amplius, quod fluxum non sit idem- que communi bono solida afferat incrementa. Caput est, ut se respiciat Hungária: 1 Epist. Quum multa alia die XIX. aug. ann. MDCCLVIII.

Next

/
Thumbnails
Contents