Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

113 et conscientia nobilitatis religiosissimorum patrum impulsa, nec ignara temporum, ad proposita digna nitatur. Vos nimirum, cuiuscumque ordinis estis, appellat cohortatio Apostoli : State in fide, viriliter agite et confortaminil: eique concinat sane oportet una mens omnium et vox: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem2; Non inferamus crimen gloriae nostrae.3 — Saeculi cursum universe contuentibus dolendum certe, Venerabiles Fratres, homineß passim esse, eosque in sinu Ecclesiae nutritos, qui religionem catholicam neque opinione neque actione vitae proinde colant ac digna est, paremve propemodum faciant cuilibet religionis formae, atque etiam sus­pectam invisamque habeant. Vix autem attinet dicere quale illud sit, praestantissimam hanc patrum hereditatem degeneri sensu repudiare, et quam ingrati sit improvidique animi beneficia eius, tum diu parta agnoscere nolle, tum in posterum expectanda negligere. Siquidem in sapientia institutisque catholicis virtus et efficientia inest, prout initio monuimus, mira prorsus et multiplex ad humanae societatis bonum; neque ea cum aetatibus exarescit, sed eadem semper et vivida, novis item temporibus, modo ne opprimatur constanter est profutura. — Quod proprius attingit populum vestrum, iam ei Nos de religione, per superiores litteras adsimilesque curas, satis consuluisse existimamus, aeque periculis denunciatis ab illa prohibendis, aeque adiumentis propositis quae ad eius libertatem dignitatemque aptius conducerent. Et quoniam a re religiosa res civilis dissociari nequit, huic etiam curationem opemque afferre, quod plane cohaeret cum Apostolico officio, vehementer studuimus. Nam quae Nobis visum est convenienter temporibus vestris identidem suadere et prae­scribere, ea non exiguam partem, ut probe meministis, publicae quoque saluti ac prosperitati vertebant. Quod si, hoc ipso in genere, coniuncta bonorum studia impen­sius quotidie consiliis monitisque Nostris sint responsura, quidni eam spem amplec­tamur quae hac saeculari memoria laetior efflorescit et quasi praelucet ad communium votorum exitum maturandum ? Nemini sane civi optimo non id in votis fuerit, ut, sublatis dissentiendi causis, suus Ecclesiae ne abnuatur honos, ex quo pariter civitati luculentius niteat suus, in foedere ductuque avitae religionis. Inde fiet ut auctoritas potestatum, mutua ordinum officia, institutio adolescentiae, talia plura recte se tuean­tur in veritate, in institia, in caritate: his enim maxime fundamentis praesidiisque civitates nituntur ac vigent. — Quae complexio bonorum ut apud vos habeatur qualis clariore patrum memoria fuit, id certe valiturum non minime est, si pietatis affectio erga romanam Ecclesiam, novis veluti auspiciis, ab eorum exemplo incitamenta capiat. Opportune quidem in publicis gaudiis illud etiam indictum novimus, ut honorificentissimum Stephani diadema insueta pompa per urbem principem, ad Sedem Comitiorum dedicandam, certa die deferatur; nihil quippe cum gloria nationis regum­que vestrorum tam est connexum, nihil cum recta civilis rei temperatione tam con­gruit, quam sacrum illud regiae potestatis insigne. At vero spe libet praesumere duplex praestabile emolumentum ex illa re facile oriturum. Alterum, ut in ordinibus atque in multitudine eo magis sacramentum firmetur obsequii fideique in augustam Domum Habsburgensem, quae idem diadema, ultro sibi a maioribus vestris dela­tum, ad felicitatem regni perpetuo gessit; alterum, quod est huius propositi, ut copulata recordatio intimae patrum cum Cathedra Petri necessitudinis, quae per 1 I Cor. XVI. 13. — 2 Hebr. X, 23. — 3 I Machab. IX, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents