Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

59 mus certa conciliatrix. Quo vero maiestati Patris vota nostra accepta grataque fiant, ea Filius cum suo ipsius dejirecatoris merito et nomine omnino iubet nos coniungere et exhibere: Arnen amen dico vobis; si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite et accipietis, ut gau­dium vestrum sit plenumTum similitudine etiam benevolentiae actuosae, qua sunt animati parentes in liberos, rem confirmans: Si vos, inquit, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?2) Magna procul dubio lectissimorum munerum copia eo spiritu bono continetur; atque illa maxime inest arcana vis, de qua Christus ipse commonuit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.2) — Tali disciplina instituti, fieri nequaquam potest ut non invitentur, non impellantur animi ad salu­tarem orandi consuetudinem: nimium vero quantum in id et perseverantia insistent et exardescent pietate, ubi sese ad exempla Christi contulerint. Qui nihil timens, nulla re egens, quippe Deus, tamen erat pernoctans in oratione,*) atque obtulit preces supplicationesque . . . cum clamore valido et lacrimis5) : idque peragens, ita se Patri exhibere voluit precatorem ut meminisset se nostrum esse doctorem, prout ipse sapienter vidit, nationis vestrae ornamentum, venerabilis Beda.1’) At Christi Domini praeceptio­nem in hac re et exemplum nihil profecto luculentius comprobat quam supremus ille sermo quem, cruciatibus proximus necique, ad apostolos habuit. In quo, sublatis in coelum oculis, spirante pectore caritatem, Patrem sanctum etiam atque etiam compellavit, id rogans, id flagitans, ut arctissima inter alumnos sectatoresque suos coniunctio foret et permaneret in veritate; idque tamquam evidens argumentum legationis suae divinae in oculis gentium patesceret.7) Hoc loco gratissima enimvero obversatur cogitationi unitas fidei et volun­tatum, cuius gratia Redemptor et Magister noster in ea supplicatione ingemebat : quam unitatem, rei quoque civili domi forisque perutilem, liaec vel maxime tempora, dissociatis adeo perturbatisque animis, plane deposcunt. Quantum in Nobis fuit, nihil admodum quod Christi exemplum et conscientia officii admoneret, videmur praeter­misisse vigilando, hortando, providendo; Deoque imploratione supplicavimus humili et supplicamus, ut nationes de fide christiana dissentientes pristinam tandem repetant unitatem. Id proximo tempore non semel affirmateque significavimus, neque uno con­silii modo acriores in idem curas conferre instituimus. Quam vero feliciter Nobis beateque, si rationem pastorum principi instante iam tempore reddituris, id contin­gat ut de his votis, quae ipso aspirante et ducente aggressi sumus perficere, liba­menta ei non exigua fructuum afferamus! — Per hos autem dies magna cum bene­volentia et spe habemus animum ad Anglorum gentem conversum ; in qua intuemur crebriora et manifestiora indicia divinae gratiae, salutariter animos permoventis. Satis enim apparet, ut quotidie offendat non paucos communitatum suarum in rebus ma­ximis vel confusio vel repugnantia ; ut alii videant qua opus sit firmitate adversus novum variumque errorem, in prava naturae et rationis placita abeuntem; ut auge­scat hominum numerus religiosiorum ac prudentiorum, qui coniunctioni cum Ecclesia l) Ioann. XVI, 23-24. — a) Luc. XI, 13- — 3) Ioann. VI, 44. - *) Luc. VI, 12. — ») Hebr. V, 7. — *) In ev. S. Ioann. XVII. — ’) Ioann- XVII, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents