Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

60 catholica instaurandae ex animo multumque studeant. Eloqui vix possumus quam vehementer et haec et similia plura caritatem Christi in Nobis acuant ; quantaque contentione uberioris a Deo gratiae munera devocemus, quae animis ita affectis in­fusa, in fructus exeant optatissimos. Eos videlicet fructus, ut occurramus omnes in unitettem fidei et agnitionis Filii Dei.') Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pa­cis : unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma}) Vos igitur omnes, cuiusvis communitatis vel instituti, quotcumque in Anglia estis ad hoc unitatis santae propositum revocandi, sermo Noster peramanter appellat. Sinite obtestemur vos per sempiternam salutem perque gloriam christiani nominis, ut preces fundere atque vota summo Patri caelesti demisse impenseque facere ne re­nuatis. Ab ipso, omnis luminis largitore omnisque recte facti suavissimo impulsore, opportuna petere adiumenta contendite, ut liceat vobis doctrinae eius plene dispicere veritatem, eiusdemque misericordiae consilia fidelissime amplecti, augusto nomine interposito et meritis lesu Christi, in quem aspicere oportet auctorem fidei et con­summatorem,3) quique dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sancti­ficaret ..............ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam.11) — Difficultates si q uae sunt, non sunt tamen eiusmodi ut aut caritatem Nostram apostolicam om­nino iis retardari, aut voluntatem vestram deterreri oporteat. Esto, quod rerum conversionibus ac diuturnitate ipsa dissidium convaluerit: num idcirco recon­ciliationis pacisque remedia respuat omnia? Nequaqnam ita, si Deo placet. Sunt even­tus rerum, non provisione humana tantummodo, sed maxime virtute pietateque di­vina metiendi. In rebus enim magnis atque arduis, si modo sint sincero et bono animo susceptae, adest homini Deus, cuius providentia ab ipsis inceptorum difficul­tatibus capit quo magnificentius eluceat. — Ad solatium communis spei haud longe abest ut saeculum condatur tertium decimum, postquam missos ex hac Urbe aposto- licos viros, quod initio commemoratum est, gens anglica auspicato excepit, spretáque vana numinum religione, primitias fidei suae Christo Deo consecravit. Res quidem, si qua unquam fuit, celebratione et gratiis publice digna, quippe quae vobis et ma­gnam beneficiorum copiam et amplitudinem nominis per aetates adduxit. Tali autem ex recordatione memoriae utinam id praecipue bonum sequatur, ut studiosos recti animos cogitatio capiat et aestimatio iusta de fide ; quae non alia maioribus illis vestris tradita est, non alia nunc traditur. Nam Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula, ut Paulus praedicavit apostolus5); qui peropportune vos etiam hortatur ut memores sitis patrum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.°) Socios adiutoresque in causa tanta catholicos Angliáé, quorum exploratissima est Nobis fides et pietas, praecipue advocamus. Qui sacrae precationis dignitatem virtutemque frugiferam sedulo apud se perpendentes, nihil dubium quin certare ve­lint ut inde suis omni ope succurrant, eisque et sibi demereantur Dei clementiam. Nam ut quis suá causa oret, cogit sane necessitas ; ut oret aliorum causá, studium hortatur fraternum: facile autem apparet plus quidem gratiae habituram esse apud *) Eph. IV, 13. — 5) lb. 3—5. — 3) Hebr. XII, 2. — *) Eph. V, 25 -27. — 5) Hebr. XIII, 8. — •) Ib. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents