Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
43 VI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XVIII MARTII MDCCCXCV AD S. R. E. CARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. Venerabiles Fratres. In litteris Nostris ad Venerabiles Fratres Hungáriáé Episcopos semel atque iterum missis, cum prospiceret animus quid illic temporum cursus afferre catholico nomini videretur, non obscure singnificavimus futurorum incommodorum sollicitam expectationem. Revera coepere, quae metuebamus, opinione citius erumpere. — Facile coniicitis quorsum Nostra pertineat oratio: ad ea nimirum, quae haud ita pridem placuit de coniugiis in Hungária decernere. Ratum lege matrimonium, quod civile vocant: permissa divortiorum facultas: iussum, nuptias inire more catholico licere, sed civili ritu antea perfunctis. Omnia profecto, ut debuerant, experti ac periclitati Episcopi sunt, ut ab Ecclesia, a civitate tantum mali defenderent: elaboravit eodem proposito cum Episcopis Clerus: sedulam dedere operam quotquot ex utroque legumlatorum ordine salvam volunt acceptam ab avis et maioribus fidem. Quibus tamen omnibus frustra insumptus est pro caussa iustissima sanctissimaque labor; plus ii valuere, qui civicos profanare mores, remque Hungaricam in anfractus compellere rerum novarum iamdiu conni- tuntur. Atqui vereri religionem oportebat, cui maxime firmitudinem imperii gloriamque nominis Hungária debet: pro qua toties adversus immanes hostium impetus memorabili virtute dimicavit: quam ipsam, per summa saepe discrimina inviolate servatam, hodieque multo maxima pars studiose et constanter, ut praestantissimum bonorum, tuetur. Haudquaquam in animo est, nec ceteroqui necessarium, plura eloqui quo appareat cuiusmodi eae leges sint, quas modo memoravimus, quasque variis temporibus easdem rontani Pontifices decessores Nostri, ut veritas postulabat, praeiudica- vere, praesertim quia Nosmetipsi istud de matrimonio christiano argumentum, ex Nr. 1241. 8