Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
44 perpetua atque incommutabili Ecclesiae doctrina, alio loco pertractavimus. Nihilominus rem omnino tacitam relinquere, salvo officio, non possumus. Videant, qui maxime debent, illud quam sit calamitosum iustitiäque alienum, formam ineundi matrimonii catholicae genti praescribere, centies Ecclesiae iudicio damnatam. Quas res coniugia pariunt in genere civili, de iis rectum est cognoscere ac decernere, qui praesunt reipublicae : contra de ipso statuere maritali vinculo, muneris Ecclesiae est: propterea quod Christus Dominus eam Ecclesiae suae contulit potestatem, cum nuptias ex officio naturae naturalique contractu in Sacramenta transtulisset. Vix autem attinet christianum dogma recordari de ipsius unitate et perpetuitate coniugii: quibus sublatis, fundamentum illud praecipuum tollitur, in quo familiam civitatemque christianam restitutor ac perfector utriusque Iesus Christus iussit consistere. Cui quidem voluntati divinae, nulli hominum licet impune repugnare. Ad istiusmodi caussas molestiae atque aegritudinis adlatas foris, illae accedunt quae circumsident domi. Ne persequamur hoc loco singulas, unum illud cogitate quale fuerit, destinatos per Italiam episcopos magno numero sedibus suis prohibitos, dilata in diem ex die litterarum apostolicarum, ut loquuntur, executione. Quod huc plane recidit, intercipere cursum apostolicae auctoritatis, impedire ius proprium ac nativum romani Pontificis, cuius profecto est Antistites sacrorum non modo sublegere, sed in assignata statione, nulla re impediente, collocare. Eo vel magis quod Sedes Apostolica in delectu episcoporum exquisitissima adhibita diligentia, neminem evehere ad id dignitatis consuevit, quin sibi fuerit integritate vitae et laude doctrinae, simulque rerum experientia et quadam velut maturitate consilii probatus; a quibus certe nihil habet respublica, quod metuat: plurimum, quod expectet. Postremo quidem tempore iniuria facti ab iis ipsis videtur intellecta, qui fecerant: nam quae antea obstabant, remota vidimus. Qua re haud sane diffitemur magna Nos sollicitudine curaque liberatos. Quoniamque semel est aequitatis et iuris admissa vox, libet confidere, nulla huius generis impedimenta posthac futura. — Quamquam si fuerit Apostolicae Sedi hac ex parte satis factum, non idcirco tamen mutata admodum censenda conditio Nostra praesens, Romano Pontifici iniuriosa, nec italico fortunata generi; cui Nos conditioni acquiescere volentes, non sanctitas iuris, non officii conscientia ullo modo patitur. Legitimam apostoliéi muneris libertatem, Sedisque Apostolicae iura omnia vindicamus, eodemque tenore constantiae nullo non tempore vindicabimus. Ceterum auctoritatem muneris Nostri primum omnium postulat hodierna die Ecclesia Chaldaica, videlicet suo orbata Patriarcha ob interitum venerabilis Fratris Petri Eliae Obolonian, quem Nosmetipsi Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum rite olim in Consistorio confirmavimus. Is pie cessit e vita anno proximo superiore, die XXVII mensis Iunii, integritate, religione, beneficentia commendatus. Cui viro haec quoque tribuenda laus, quod, nominatim postea quam decreta a,c iussa omnia Constitutionis Pianae Cum ecclesiastica disciplina demississime accepisset, reliquo tempore in obsequio Apostolicae Sedis permansit libens et constans. — Eo igitur demortuo, Episcopi Chaldaici ritus in templum Beatae Mariae Virginis prope pagum Alkosch ad synodum congregati, cunctis suffragiis dixere Patriarcham venerabilem Fratrem Georgium Ebed-Iesum Khayyath, Archiepiscopum Amidensem seu Diarbiki-