Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
2 verumque hoc sanctumque coniugium opponere illi coniunctioni, quam civile vocant matrimonium. Item Vestrum erit indefessa cura iuxta eandem sanctam fidem, instruere illos de unitate, indissolubilitate matrimonii, deque eiusdem impedimentis, eosque hortari impense, ut quaecunque sancta mater Ecclesia de Sacramento matrimonii proponit credenda, praescribitque agenda, firma teneant fide, promtissima ad parendum observent voluntate. Fiant autem hae institutiones hortatusque Vestri iuxta litteras pastorales ad fideles a Nobis datas, hucque adnexas. Singularem autem adhibete, in gravissimo hoc exequendo officio curam, ut terminis utamini in Ecclesia Dei usitatis, eamque dicendi sequamini normam, quam res tam sancta flagitat, quemadmodum Benedictus XIV. P. P. monet : „Erit officii Vestri haec omnia, cum commoda se obtulerit occasio, atque ea, quam rerum circumstantiae vobis adhibendam suaserint, circumspectione et cautela, singulis explicare prolixius, simulque omnes commonere, ut siquidem Regionis consuetudini et terreni Principis sanctionibus obtemperare coguntur, faciant illi quidem, sed religione salva, potioresque ducant sanctissimas Ecclesiae leges, quibus fidelium matrimonia constringuntur1).“ 2. Suapte intelligitur, in omni suo vigore stare et manere, sancteque observanda esse in posterum etiam cuncta, quae iure ecclesiastico de sponsalibus, de bannorum proclamatione, de impedimentis, de dispensationibus, de tempore vetito, de matrimonium contrahendi forma, de causarum matrimonialium tribunali disposita sunt. 3. Quoniam lex nova civilis matrimonii in facie Ecclesiae contracti nullum pro foro civili agnoscit valorem, nullosque civiles effectus, ordines a potestate civili quoad ineunda matrimonia quocunque sub respectu hactenus editi, nullas parochis amplius iniungunt obligationes. Huc pertinent, quae de matrimonio minorennium, ad militiam obligatorum, exterorum, a potestate civili praescripta sunt. Unice respicit parochos legis §. 123., cuius iussu mulcta usque ad 1000 coronas, in iterato casu insuper carceris poena ad duos usque menses plectitur ille sacerdos, qui sponsorum adstiterit matrimonio, antequam coram illo probaverint se a lege civili praescriptae formalitati satisfecisse. Probatur autem testimonio peractae civilis caeremoniae ab officiali civili exarato, quod idem, praestitis illis formalitatibus, illico partibus gratis tradere tenetur, parochus vero archivo parochiae custodiendum inferat. 4. Ut difficultatibus occurratur, quae oriri possent, si formalitate civili peracta, copulatio ob ecclesiasticum obstans impedimentum differri, vel impedimento existente indispensabili, plane denegari deberet, fideles hortandi obligandique sunt, ne prius actus a lege civili praescriptos coram officiali civili praestent, quam parochus ipsis enuntiarit, nil obstare, quominus matrimonium in facie Ecclesiae ineant. 5. Quare omni, qua par est adnitantur parochi sollicitudine, ut fideles prius ipsos, quam officialem civilem adeant, suam matrimonium ineundi significaturi intentionem, quatenus obversans nefors impedimentum mature dispensatione tolli, si vero indispensabile foret, partes a suo matrimonium ineundi proposito dimoveri queant. *) *) Breve „Redditae sunt nobis.“