Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

3 6. Si sponsi suam matrimonium contrahendi intentionem tunc demum indi­carent parocho, ubi dies peragendae formalitatis civilis stabilita iam fuerit, abs mora disponat cuncta, quae ad celebrandum matrimonium requiruntur; occurrente autem aliquo matrimonii impedimento urgebit, ut peragenda formalitás civilis differatur ad illud usque tempus, quo dispensatio in isthoc impedimento obtenta fuerit, quod si indispensabile esse contigerit, omni, quem salvandarum animarum postulat, zelo hortandi permovendique sunt sponsi, ut a suo desistant matrimonium ineundi proposito. 7. In eodem casu, quo nimirum sponsi peragendae formalitatis civilis diem cum officiali civili defixerint, antequam suum accessissent parochum, caeremoniam autem illam civilem in alium differre diem parati non essent, facultatem largimur parochis et parochiarum administratoribus dispensandi nomine nostro in secunda et tertia promulgatione, item in tempore vetito; qua sanctae matris Ecclesiae indulgentia opem intendimus praebere ad obtinendum, qui semper anhelandus prosequendusque est, finem, quatenus eadem die, qua civilis peragitur formalitás, matrimonium celebretur in Ecclesia. De concessa autem dispensatione Ordinario substernenda erit de casu in casum relatio, quae simul in matricula copulatorum erit notanda. 8. Si qui invenirentur fideles, quod imprimis in maioribus civitatibus con­tingere potest, qui vel ex ignorantia, vel ex indifferenti in sanctam religionem catholicam animo, vel ex Ecclesiae catholicae contemtu, suum de ineundo matrimonio propositum parocho non insinuarent, haud levis aderit suspicio, eos sola contentos esse coniunctione civili. Quare parochorum erit omni curare sollicitudine, ut de cunctis civilibus matri­moniorum proclamationibus mature sibi, etiam ope instrumenti publicationum civilium, per 14 dies in loco publico affixi, notitiam parent, quatenus omnibus, quos pastoris zelus postulat, modis partes ad matrimonium in facie Ecclesiae contrahendum per­movere, obversante autem aliquo impedimento indispensabili, a coniunctione civili ine­unda dimovere queant. His autem in suis conaminibus pastores animarum, partium parentes, imprimis matres, consanguineos aliasque personas, quas noverint partibus aliqua nexas necessitudine, sed et officiales civiles, quos melioris in Ecclesiam sanctam esse noverint indolis, adiutores adhibebunt. Confidendum autem pastoris zelum, pru­dentiam, atque cliaritatem, qua partibus, imprimis in tollendis matrimonii impedimentis, benevole adiutorio erit, desiderato non carituram successu. Hos autem sanctos pa­storum labores Ordinarii, in quantum disciplinae permittit vigor, suo prosequentur benigno iuvamine. 9. Juxta §. 36. legis officialis civilis absque praemissa promulgatione civiliter conjungere authorizatus est sponsos illos, quorum unus alterve gravi cum proximo periculo mortis conjuncto morbo correptus est. Parochus similes in articulo mortis civiliter conjunctos matrimonialiter copulabit, adhibitis probationibus, quae haberi possunt, aut saltem elicito ab ipsis — dubio prudenti subversante — juramento de statu libero. Si vero impedimento irretiti fuerint juris ecclesiastici quocunque, dum­modo non sit gradus presbyteralis vel affinitas lineae rectae ex copula licita proveniens, parochis et parochiarum administratoribus subdelegamus facultatem a Sacra Sede per decretum die 20. Februarii 1888. editum nobis delegatam atque decreto sacrae

Next

/
Thumbnails
Contents