Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
107 LEO PP. XIII. VENERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Postquam catholici ex tota Hispania viri, sacrorum Antistitibus praeeuntibus, quartum convenere ad religionis utilitates promovendas, visum tibi est ceterisque Episcopis, qui coetui interfuerant, litteras ad Nos dare, quae de fausto rei exitu deque omnium voluntate erga Sedem Apostolicam ejusque integram libertatem docerent. Equidem de litteris deque obsequio et studio vestro gratias pro merito habemus; in acto autem feliciter conventu impense gratulamur vobis. Deum simul benignissimum enixa prece rogamus, ut, qui vobis dedit velle, quaecunque in religionis bonum concordi suffragio decrevistis, det etiam perficere. Ex quibus ea esse praecipua, quae Nos saepe numero, suadente gentis vestrae caritate, docuimus. Illud primis ex animo non excidisse confidimus, catholicorum officium esse, jurium disceptatione, quaecunque sint, divinae Providentiae permissa, eos, qui publicam rem administrant, omni prosequi observantia; quod eo libentius in praesentia exsequi par erit, quum habeant Hispanae gentes regni moderatricem quae ob virtutes animi ac singulare obsequium in Apostolicam Sedem omni sit honore atque existimatione dignanda; nunquam vero committere ut religionis rationes, quae toto eminent coelo, politicis controversiis implicentur. Improbandi etenim profecto sunt, qui in civilium factionum commoda et ad politicos quoscunque fines adipiscendos catholicum nomen pro argumento habent religiosaque populi voluntate abutuntur. Juvat igitur eos, quibus sacrorum cura demandata est a civilibus studiis abstinentes omnino esse, ne ministerium Ecclesiae in suspicionem veniat. Laici vero homines non verbo tenus sed ipsa re ecclesiasticae auctoritati morem gerant neve unquam obliviscantur privatorum utilitates emolumento religionis communique bono debere subiici. Haec dum servant, catholicos laicos otiosos esse nequaquam permittimus, probamus contra si incolumi debita legibus observantia nec repudiato Episcoporum ductu religiosae rei provectum strenue prosequuntur. Quamobrem congressus saepe cogi, ephemerides in vulgus edi, quae quidem ad regulam exigantur praescriptorum ab Apostolica Sede atque incolumi reverentia erga eos, qui potestate potiuntur; consociationes operariorum foveri aliasque id genus celebrari institutiones magnopere extollimus et inculcamus. Hortamur autem multo maxime, ut Romano 20 XIII. Nr. 3819 Litterae Ss. Patris Nostri Leonis XIII. ad Archiepi- scopum Tara ■ gonensem.