Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
108 Pontifici, qui Christi Domini vices in terris gerit, catholici homines in dies arctius adhaereant. Novimus enim ac dolemus in Hispanis etiam minime desiderari, qui religionis obtentu Sedis Apostolicae consiliis ac documentis obsistunt nec desunt ephemeridum scriptores, qui etsi catholico utuntur nomine usque eo sunt progressi, ut supremam Ecclesiae auctoritatem non adversentur modo, sed etiam irreverenter habuerint. Pro certo habemus, Venerabilis Frater, fideles Hispaniarum populos monita haec Nostra accepturos libenter, Episcopos vero naviter curaturos, ut ea animis alte insideant atque in rem deducantur. Id religionis, id patriae exigit caritas; una etenim haec ratio est, qua religionis patriaeque bono vere prospiciatur. Deus autem, a quo est omne datum optimum, suo vos numine tueatur; divinarumque gratiarum auspex paternaeque Nostrae benevolentiae testis sit apostolica benedictio, quam tibi cunctisque Episcopis populoque Hispano universo amantissime impertimus. Datum Romae apud Sctum Petrum die X. Decembris anni MDCCCXCIV. Pontificatus Nostri decimo septimo. LEO PP. XIII. Venerabili Fratri Thomae Costay Fornaguera, Archiepiscopo Tarragonensi. S. RITUUM CONGREGATIO. VELITERNEN. Nr. 3818. Cathedralis Basilicae Veliternae Caeremoniarum Praefectus, qui iuxta Constitutiones Capitulares curare debet, ut omnia quae ad Caeremonias attinent rite ac recte ab omnibus peragantur, Sacrorum Ritum Congregationi pro opportuna declaratione humillime exposuit, nimirum: „In choro diebus festis adsunt praeter Canonicos, Beneficiati et Ven. Seminarii Alumni. In Missa solemni, ad Credo, omnes Symbolum recitant cum Celebrante, simulque ad verba „Et incarnatus est . . .“ genuflectunt. Absoluta recitatione, omnes sedent. Cum deinde cantatur praedictus versiculus „Et incarnatus est“ Beneficiati et Seminarii Alumni sedentes non faciunt ad eadem verba alteram genuflexionem. Et haec praxis duobus abhinc annis obtinet, vi resolutionis sumptae in Collatione Casuum moralium et liturgicorum, habita die 20 mensis Iulii anni 1893, praeside Rmo Dno Episcopo Suffraganeo et Vicario Generali, adstantibus Canonicis, Beneficiatis et Seminarii Alumnis, qui disciplinis Theologicis vacant. Inde postulavit: „An servari possit huiusmodi praxis non genuflectendi prout in casu?“ Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, omnibus attente consideratis, rescribendum censuit: Affimative, iuxta Decreta in Neapolitana 15 Februarii 1659, et Maioricensi 13 Februarii 1677 et praxim Basilicarum Urbis. Atque ita rescripsit et servari mandavit. Die 15 Iunii 1895. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. ALOISIUS TRIPEPI Secret. L. f S.