Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

101 tet, quemadmodum depositum fidei caute inviolateque custodiatis: nec enim vos fugit de bono agi omnium praestantissimo, eoque malis artibus fallaciisque quorumdam hominum istuc peregre commeantium nimis multum obnoxio. Et quoniam ad rectam fidei custodiam plurimum sane interest quali disciplinae ratione animi a teneris im­buantur, eam idcirco velle ab omni erroris periculo incolumen, atque adeo ministram religionis et probitatis, scholis multiplicatis optimis, enixe contendite. Qua in re tam gravi, a Nobis etiam bona vos habere volumus adiumenta. — Ista vero, quae commendavimus, non ita, ut opus est, benevertent, nisi accesserint christianae virtutis pietatisque exercitationes, ab illis maxime qui maiores natu, qui loco clariores: proinde agite, huc etiam pro virili parte alacriorem diligentiam conferte, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei.1) Sacerdotum quidem copia, pro locorum atque hominum opportunitatibus, in desiderio est: attamen in hanc spem nonnulli ex vestra ipsa iuventute iam probe succrescunt. Qui si utráque ornentur laude et doctrinae sanae et vitae integerrimae, si religionis catholicae ardore et vera caritate patriae ducantur, laeta sane erunt vobis incrementa allaturi, ac subinde laetiora, aliis pluribus ad sacerdotium incitatis exemplo. Neque id minus curandum sperandumque est de virginibus sacris, educationi deditis puellari; quae floreant in tutela Catharinae vestrae, sapientis virginis et invictae. — Unum videtur reliquum, in quo vos peramanter hortemur; hoc est ut animorum coniunctionem diligere atque colere ne cessetis. Et clerici inter se et inter se laici homines quantá maxima fieri possit sentiendi agendique conveniant similitudine: utrumque vero ordinem copulatum et obstrictum teneant vinculum perfectionis, caritas Christi. Quae documenta ut eo amplius in animis valeant, libet compellare vos eodem pastorali studio quo maiores vestros beatus Cyrillus e patriarchali throno alloquebatur:2) Imitemur, dilectissimi et caelestis vocationis participes, imitemur, pro sua cuiusque facultate, ducem nostrae salutis et consummatorem lesum. Amplectamur eam, quae in altum evehit, animi demissionem, et caritatem, quae nos Deo coniungit, et erga divina mysteria sinceram fidem. Divisio­nem fugite, vitate discordiam . . . mutua vos caritate fovete; Christum audite edicentem: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.*) — Inter multiplices autem fructus eiusdem concordissimae caritatis, singularis quidam inest in eo, quod vestri qui de religione dissident cives, tali exemplo commoti, pro­pensius adducantur ut catholicam vobiscum communionem expetant et requirant. Cuius rei eventum quum merito vos tantopere exoptetis, eumdem ipsi urgeatis veli­mus, et apud eos omnibus christianae humanitatis officiis, et sanctis apud Deum precibus; id quod a Nobis vel proxime est catholicis universis indictum. Hoc loco sentit maxime animus ac testari gestit sollicitae caritatis vim, qua vos, quotquot coptico estis ritu a Nobis disiuncti, vos ad unum omnes, prosequimur cupimusque in visceribus lesu Christi.1) Sinite, fratres et filios dulci vos desiderio appellemus; sinite alamus spem quam de reditu vestro non tenuem exhibetis. Comperta quippe est vestra in Nos ac nostros benevolens gratia; aeque ac mens pia, qua factum commiserantes patrum, tempora illa, sanctitatis fecunda et gloriae, saepius *) Coloss. I, 10. — *) Horn, in mysticam Caenam, X ex diversis, c. ult. — 3) Ioann. XIII, 35. — 4) Philipp. I, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents