Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
102 revocatis. Idque fiduciam addit quod complures ad hanc Petri Cathedram, tamquam ad arcem veritatis et salutis perfugium, non sine ardore respicitis, nihil fere iam dubitantes ad optima erga ipsam consilia inclinare. — Consilia eiusmodi, rectis animis auctore divino Spiritu iniecta, ut studiose Nos complexi antehac sumus, sic incensa magis magisque voluntate complectimur, Deoque misericordi votis maximis commendamus. Quidquid autem possit ex Nobismetipsis ad ea perficienda conducere, id Nos, certissimum habetote, non modo nulla in parte desiderari patiemur, sed ultro abundeque pro conscientiae officio praestabimus. Nempe plenam prudentiae et benignitatis rationem quam in eadem re adhibuit Benedictus XIV, Decessor illustris beneque de natione vestra promeritus, deliberatum Nobis est imitari, qui multa peropportune constituit, auctoritatem temperans indulgentia. Ex hac porro indulgentia, similiter Nos ut est ille professus, uberem in dies spiritualium gaudiorum ráessem expectamus, lucrum scilicet animarum ad gremium Ecclesiae redeuntium: probe enim intelligent, Nos pastoris lesu Christi vicem in terris tenentes, tantum quaerere et salvum velle quod perierat; ovesque inventas, non virga timoris, sed officio caritatis ad ovile congregare.1) — Cor Nostrum ita patet ad vos: et quoniam alia nulla Nos movet ad hortandum causa, nisi caritas Christi lesu, in suam vos hereditatem vocantis, eadem vos ad respondendum moveat impellatque obsecramus. Quae quum ita sint, si unitatis catholicae studia toto Aegypto quotidie invalescant, quique coepere boni fructus, uberius consequantur, tum vero poterit Alexandrina ecclesia, quod vos percupere significastis, ad praestantiam veteris prosperitatis fidenter niti; poterit iusta sibi et beneficia et ornamenta a romana Ecclesia, matre nunquam non amantissima, expectare. — Auspicia fauste emergentia benigne foveat Sanctorum praeclara cohors quos in caelum Aegyptus transmisit, beatissi- musque Petrus atque carissimus ei Marcus, vestrae auctores iidemque patroni ecclesiae ; maxime vero sanctissima Virgo MARIA, cui decus divinae matris Cyrillus idem constantia mirifica asseruit. Illud est denique exorandum, ut ipsa FAMILIA SACRA quae divino iussu regionem istam profuga invisit beavitque hospitem, atque in proavis illis vestris semina prima indidit caelestis doctrinae et gratiae, ea vos salutariter respiciat singulos universos, muneribusque priscae pietatis cumulatissime donet. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XI Iunii anno MDCCCVC, Pontificatus Nostri decimo octavo. LEO PP. XII. *) *) Pastoralis Instr. ad Coptos, Eo quamvis tempore, anno MDCCXLV.