Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

25 fessariis rite in hac Arcliidioecesi examinatis ac approbatis liabitualiter subdelego. Itaque vi huius subdelegationis, prout per se liquet, minime quidem erit necesse in casibus particularibus pro facultate absolvendi a censura recurrere ; quod tamen Vene­rabiles Fratres minime in id tendere vult, ut nimis faciles vos in elargienda absolutione exhibeatis. Quinino omnem sedulo arripiatis occasionem : tam ad concionem dicentes, quam pro tribunali sacro sedentes, ut fideles a mixtis connubiis generatim, ab illis vero coram ministello haeretico contrahendis praesertim, utpote iuxta decisionem S. C. R. et Univ. Inquisitionis d. d. 18. Dec. 1891. emanatam, graviter illicitis, omni possibili modo, cum charitate tamen et pastorali prudentia, deterreatis. Pastoris insuper vices in hac archidioecesi gerens, non possum Ven. Fratres! quin pro meo officio paterne vos in nomine Jesu Christi, summi animarum Pastoris ac nostri omnium condam iudicis severi, cohorter atque obtester, ut munus vobis coelitus demandatum, praesertim occasione paschalis confessionis, ad omnem amussim sedulo explere satagatis; omnem vitantes tamen zelum immaturum, qui temporibus hisce novercis facile plus nocere, quam prodesse potest. In excipiendis coniugatorum con­fessionibus, multum utique proderit exquirere, an in connubio vivant mixto, an coram facie ecclesiae vel acatholico contraxerint ministello, — an cum dispensatione, — an promissis, de catholice educanda utriusque sexus prole, steterint, — an proles catho­lice baptisatae et educatae ? Haec et similia pastor fidelis animarum fidelium in confessionali percontabit, ut omnes salvos faciat et aberrantes ad viam reducat salutis. Et tunc exsurgant adversus nos castra, nihil tamen in nos inimicus proficiet, si fideles nos semper in ambone ac confessionali praesertim exhibuerimus dispensatores mysteriorum et ministros Jesu Christi. 1. In aliqua paroecia Hungáriáé accidit ut mater a fide catholica apostata- verit, quia parochus in baptizanda ejusdem prole patrinam haereticam, inhaerendo legibus Ecclesiae rejecerit: quum vero, ex declaratione S. Poenitentiariae die 10 Dec. 1860, notorie censuratus ad munus patrini admitti possit, si ex ejus rejectione gravia damna imminere videantur; quaeritur utrum haec declaratio etiam ad patrinos haereticos extendi possit, an vero praestet, sicut nonnulli volunt, in hujusmodi casibus difficilibus baptismum sine patrino administrare. 2. Supremae sacrae Congregationis Instructio ad probandum obitum alicujus conjugis, n. 4. „ne conjux alias nuptias inire peroptans vitam caelibem agere coga­tur, etiam unius testimonium absolute non respuit“ ; quaeritur utrum etiam testimo­nium ipsius conjugis juratum in defectu aliorum adminiculorum sufficere valeat eum in finem, ut conjux ad „novas nuptias admitti possit. S. Rom. et univ. Inquisitio, feria IV. die 3 Maii 1893. Ad I: Negative, et praestare ut baptismus conferatur sine patrino, si aliter fieri non possit. Ad II: Ordinarius recurrat in casibus particularibus. Licet aqua utcunque.vera ac naturalis ad animam a sordibus cunctis abluen­dam, vel quod idem est, ad valide conferendum baptismi Sacramentum, forma, ut par est accedente, ex divina institutione sufficiat, nihilominus seclusa urgente necessitate, Nr. 1227. De patrino haeretico non admittendo. De testimonio circa obitum alterius conju­gis­Nr. 1178. Cardinalis Aeppus incul­cat, ut bene­dictio sol. font, bapt. quo­tannis bina vice peraga­tur.

Next

/
Thumbnails
Contents