Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
26 talis iuxta traditionem apostolicam requiritur aqua, quae rite benedicta est atque consecrata. Ecclesiam catholicam ab ipsis suis incunabulis, solemniori semper ritu benedixisse fontem baptismalem, omnibus Vobis, Venerabiles Fratres! notum explo- ratumque suppono, nec ullum Vestrum latere, communem in primaeva venerandaque viguisse antiquitate morem, baptisma in duabus vigiliis praesertim conferendi, Paschae videlicet ac Pentecostes. Consuetudinis huius perantiquae hodie adhuc fit expressa mentio ac memoria, dum in oratione „Hanc igitur“ propria Sabbati s. et vigiliae Pentecostes, Mater Ecclesia neobaptisatos gratiae Dei 0. M. reccommendat et orat: „offerimus (oblationem) pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu Sancto.“ Huic certissime consuetudini innitur alia, solemnem scilicet fontis baptisma- lis benedictionem perficiendi in duabus iam laudatis vigiliis. (Rit. Rom. Tit. II. C. I. n. 27.) Etsi mox, labentibus saeculis, praxis ' communis invaluerit, quocunque die baptizandi, censuetudo tamen illa perantiqua aeque ac venerabilis Fontem benedicendi solemniter in Sabbatis tantum Paschae et Pentecostes, semper et ubique ad nostra usque tempora retenta est, uti Catechismus Romanus aperte docet: „Sed quamvis Ecclesia hoc tempore propter communis vitae pericula eam consuetudinem retinendam non iudicaverit, nihilominus illos dies Paschae et Pentecostes, quibus aqua consecranda est, summa cum religione adhuc observat.“ (C. II de bapt. n. 61.) Quod nunc iam canonicum hoc tempus benedictionis solemnis aquae seu fontis baptismalis attinet, ‘nuperrime Nobis relatum est, eandem plerosque imo plurimos Archidioeceseos Nostrae sacros curiones, una aut altera vice praetermittere consuevisse, praetendentes eam minime esse in utraque, iam saepius laudata, solemnitate praeceptivam, sed sufficere, si eadem benedictio ad libitum in uno tantum ex praedictis diebus peragatur. Inane hoc esse vanumque effugium ac merum commentum, non est cur pluribus aut maiori apparatu demonstremus, assertionis namque falsitas prima fronte apparebit sponteque ruet, si Codices consulamus Rituales, in quibus leges prostant liturgicae. Et sane, tum specialis Rubrica Missalis Romani, tum Caeremoniale Episcoporum (Lib. II. Cap. 27. n. 16. et Cap. 28. n. 7.) evidentissime loquuntur, dum fontis benedictionem in Sabbatis Paschae ac Pentecostes praescribunt. Incassum itaque allegatur rubrica Ritualis Romani de hac nostra materia tractans, utpote haud satis perspicua, dum dicit: „Aqua solemnis baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato s. Paschatis vel Sabbato Pentecostes“ (Tit. II. C. I. n. 4.) quam non esse usquequaque claram et nos lubentes concedimus. In dubiis tamen circa sensum Rubricarúm exortis, non est Nostrum, nec vestrum — prouti nostis — iudicare, sed hoc unice ad S. Rituum Congregationem spectat, quae a Sixto P. P. V. 22. Jan. 1587. instituta, amplissimam imo totam habet Summi Pontificis auctoritatem et officiale est organum in omnibus, ad liturgiám s. quomodocunque pertinentibus. Posito itaque Rubricam non esse omni ex parte perspicuam, ad S. Congregationem est recurrendum et inquirendum, qualemnam illa huic tribuat sensum, qiio comperto nullus amplius dubitandi supererit locus. Et revera non desunt, decreta, quae Rubricam plusminusve ambiguam explicant decernuntque fontis baptismalis benedictionem in utraque solemnitate esse de praecepto, et non, prouti multi autumant ad libitum, saltem in vigilia