Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

143 Supremus totius Christi gregis Pastor, gloriosissime regnans Leo PP. XIII. licet omnium orbis ecclesiarum sollicitudine pressus, nihilominus prono suas animo ex cathedra b. Petri, specula hac coelo proxima, curas vertere haud negligit ad eas quoque oves, quae Christianum quidem profitentur nomen, quas tamen misera tem­pestatum calamitas ab unitate corporis ecclesiae segregavit atque a professione romana alienavit, ita quidem ut pleraeque modo adhuc a fide miserrime dissideant catholica. Cum novissimis temporibus schismatici praecipue in oriente degentes vitam, propen­sionem quandam inclinantis erga Ecclesiam Romanam manifestent voluntatis, hanc faustam spirante divina gratia animorum proclivitatem atque occasionem vel maxime opportunam, sapientissimus idem Pontifex praetermittere haud voluit, quin eos pro suo officio ad redintegrandam cum Matre Ecclesia communionem, plenamque ac perfectam nobiscum revocaret coniunctionem. Ambas itaque ad sinum suum ample­xandos schismaticos extendens manus, ut negotium tanti momenti successu haud careat fausto, primo quidem ecclesiam Athenis, mox vero huic adnexum aedificare pro iis intendit seminarium, prouti haec ex litteris binis inferius positis intelligere potestis. Dum proin omnes vos Ven. Fr. provoco atque rogo, ut pro modulo virium stipem aliquam in finem tam pium conferre satagatis, una dispono ut prima die mensis Novembris, quae est B. M. Y. et Omnium Sanctorum memoriae sacra, praemonito Dominica antecedente ex ambone fideli populo et sermone instituto de negotio tanti momenti, stipem colligatis, collectamque summam directe ad Cancellariam meam Primatialem transponatis. Instituenda autem erit haec collecta non tantum in paro- chialibus et filialibus, verum regularium quoque ecclesiis. XII. Nr. 5181. Symbolae pro ecclesia et seminario Graeco-catho- licorum Athe­nis erigendis colligantur. LEO PP. XIII. DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Pecens quam dedimus epistola apostolica, vota declaravit animi Nostri, id etiam cupide spectantia, ut Orientales ecclesiae quae a romana Sede dissideant, redeant feliciter ad unitatem. Ejusdem epistolae, quam nosmet curavimus in varios cultarum gentium sermones atque in graecum converti, multa jam exemplaria in Graecia ipsa totoque Oriente divulgata sunt, sic ut consilia et optata Nostra late patescant. Jamque nos, aspirante Deo, cogitationes curasque adiecimus ad ea providenda et aggredienda quae expetitum unitatis exitum aptius maturare posse videantur. In his non ultimum illud arbitramur, ut Athenis, in urbe Graeciae praecipua, sacra sit aedes graeco ritui catholico addicta ; apud quam domus postea condatur adolescenti clero ad eumdem ritu probe instituendo ; similia deinceps alibi, pro locorum rerumque opportunitate, statuantur. — Haec, dilecte Fili, tecum pariter communicare censuimus, quippe qui mox iter per Austriae, Hungáriáé et Germaniae regiones facturus, consiliis Nostris 23

Next

/
Thumbnails
Contents