Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
144 adjumenta possis praebere. Scilicet optamus ut, occasione ibidem oblata alloquendi Venerabiles Fratres Episcopos, eis nomine Nostro commendes quam excellentem Nobisque gratam praestabunt operam, si ex pietate fidelium ipsi quoque studuerint subsidia Nobis pecuniae corrogare ad incepta haec tanta provehenda. Res agitur, ut optime norunt, quae catholicorum animos vehementer urgeat ; agitur nimirum de salute multorum fratrum, aeque ac de gloria Christe et Ecclesiae, quae nusquam praeclarius quam in unitate christiani gregis elucet. — Prudentiae tuae probataeque solertiae merito fidimus : cuius fiduciae et benevolentiae pignus habe in Apostolica benedictione, quam tibi peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXXI. Julii anno MDCCCXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo. LEO PP. XIII. Dilecto Filio Joanni de Montéi Decano Consilii a Sacra Rota. EMINENTISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE ! Mandatum honorificum mihi collatum est, ut Eminentiae Tuae in folio adjecto exemplo Litterarum Sanctitatis Suae Leonis Papae XIII. devotissime communicarem, in quibus res Eminentiae Tuae Reverendissimae per epistolam ejusdem Sanctissimi Domini apostolicam „Praeclara“ jam nota tractatur. Expeditissima via, intimis Beatissimi Patris desideriis satisfaciendi, videtur esse, quod, absque nimio fidelium beneficentiae praejudicio, potissimum Reverendi Cleri Dioecesani animus ad collationem faciendam excitandus est. Clerus enim prae omnibus plane recteque intelligere potest, quot et quanta cum isto Ecclesiae Orientalis schismate infaustissimo conjuncta sint. Proinde hic non solum de opere generaliter ad Ecclesiae unitatem, sed de opere specialiter ad Clerum spectante agi, dicere audeo. Quodsi unaquaevis Dioecesis, juxta extensionem et Sacerdotum numerum, unius vel duorum clericorum Athenis aut alibi in Oriente, et quidem ad certum annorum numerum, sustentationi provideat, effici potest, ut tam Ecclesia quam Seminarium Graeco-Catliolicum Athenis fundetur, ejusque futura subsistentia in tuto collocetur, quin Reverendus Clerus, beneficentia multis modis jam alias appetitur, nimis gravetur. Dum Sanctissimi Domini Nostri vota et desideria Eminentiae Tuae Reverendissimae manifesto, ab Eminentia Tua simul reverenter peto, uti quae ipse supra proposui, benevolo examini subjicere, meque infrascriptum, pro rei eventu, responsione benigna honorare dignetur. Summus Pontifex hanc rem in novis Litteris encyclicis forte iterum tractare dignabitur, ita ut Eminentia Tua Reverendissima facile intelligere possit, quam gratum Sanctitati Suae sit, si istas Litteras vel ipso Episcopatus consensu confirmare et corroborare valeat. Quomodocumque res eveniat, nobis certe persuasum est, Beatissimum Patrem, qui oculo prospiciente et corde vere magno-sacerdotali universum orbem catholicum amplectitur atque hoc novo impulsu urgenti tam in praesenti Ecclesiae obligationi satisfacere quam in futurum opus grave praeparare vult, ex omni quamvis minima oblatione assensum promptum Reverendissimi Episcopatus et Reverendi Cleri agniturum esse ad ea promovenda, quae Ipse pro totius Ecclesiae prosperitate et incremento sancte excogitavit.