Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

XI DILECTO FILIO NOSTRO JACOBO TIT. S. MARIAE TRANS TIBERIM S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GIBBONS ARCHIEPI­SCOPO BALTIMORENSI. LEO IT. XIII. Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Clara saepenuniero edidimus argumenta tum sollicitudinis qua tenemur erga fideles sacrorumque Antistites foederatarum Americae septemtrionalis civitatum, tum singularis benevolentiae qua partem istam Dominici gregis complectimur. Ad haec illud accessit baud sane obscurum animi Nostri testimonium, quod ad vos miserimus Delegatum Nostrum Venerabilem Fratrem Franciscum Arcliiepiscopum tit. Naupacten- sem, virum egregium, doctrina non minus quam virtute praestantem ; prout vos ipsi, in proximo Archiepiscoporum conventu Neo-Eboraci habito, palam testati estis, ita confirmantes fiduciam, quae in prudentia eius a Nobis fuerat collocata. Ipsius autem legatio eo valuit primum ut publicum a Nobis extaret testimonium et propensae vo­luntatis erga patriam vestram et magnae existimationis erga eos qui istic reipublicae cum potestate praesunt: nomine enim Nostro adfuturus ille erat in dedicatione am­plissimae copiae excellentium omne genus rerum in urbe Chicago expositae, cuius et Nos participes extitimus, a praesidibus iisdem comiter invitati. At eiusdem vero legationis hoc praeterea fuit propositum ut perpetua fieret quodammodo Nostra apud vos praesentia, Delegatione Apostolica permanente Washingtonii constituta. Quo facto luculenter declaravimus non modo nationem vestram perinde a Nobis diligi atque alias maxime florentes, ad quas viros cum auctoritate legare consuevimus, sed etiam a Nobis vehementer optari ut vestrum istorumque fidelium mutuae ad Nos coniun- ctionis vincula, tamquam filiorum ad patrem, arctiora in dies consistant. Nec leve quidem cepimus ex eo solatium quod novum hoc Nostrae erga vos providentiae iudi- cium communis istic secuta sit gratiae in Nos studiique significatio. Iamvero pro paterna in vos sollicitudine Nostra hoc in mandatis praecipue dedimus ipsi Arcliiepiscopo Naupactensi, ut omnem conferret operam et fraternae ca­ritatis industriam ad omnia evellenda dissidii germina in controversiis nimis cognitis de recta catholicae iuventutis institutione; cui dissidio per id tempus addebant faces vulgata quaedam doctrinae capita et sententiae de quibus concitata erat ultro citro­que disputatio. Mandatis hisce Nostris omnino paruit idem Ven. Frater, ac novembri mense superioris anni Neo-Eboracum perrexit, quo tecum, dilecte Fili Noster, ceteri Nr. 3970. Litterae Apo- stolicae ad Card. Arclii- Episcopum Baltimoren- sem.

Next

/
Thumbnails
Contents