Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
94 convenerant regionis istius Archiepiscopi, desiderio Nostro obsecuti, quod erat a Nobis per Sacram Congregationem de Propaganda Fide significatum, ut, consultis antea suffraganeis suis, consilia conferrent ac deliberarent de optima ratione prospiciendi pueris fidelibus qui pro scholis catholicis Gymnasia celebrent publica. Quae sapienter a vobis in eo conventu decreta sunt placuere eidem Archiepiscopo Naupactensi, qui, collaudata pro merito prudentia vestra, censuit optimas ex iis scitis utilitates esse manaturas. Quod Nos indicium perlibenti animo confirmamus, et instas Tibi ceterisque Praesulibus tecum congressis laudes tribuimus, quod opportune consilio et expectationi Nostrae responderitis. Eo autem tempore idem Yen. Frater quum vellet, ut Nobis in optatis erat, quaestiones praecidere de recta iuventutis institutione, de qua, iam diximus. incensis animis acrique partium studio, editis etiam scriptis, certabatur, propositiones quasdam vobis exhibuit ab se concinnatas, duplicem attingentes ordinem quo scientia veritatis et actio vitae continetur. Quarum vim et pondus propositionum quum graviter perpendisset Arcliiepiscoporum coetus, et quasdam in eis declarationes emendationesque petiisset, utrumque Naupactensis Antistes alacer praestitit. Quo facto spectabilis idem coetus finem fecit sessionum, aperiens grati animi sensus profitensque probari sibi eam agendi rationem, qua ille partibus singularis muneris a Nobis crediti erat perfunctus. Explorata liaec omnia habuimus ex eiusdem actis conventus quae deferenda Nobis curavistis. Verum enimvero eae ipsae Delegati Nostri propositiones quum in vulgus importune editae essent, continuo inflammatis animis novae excitae sunt controversiae, quae tum falsis interpretationibus, tum insimulationibus malignis per ephemerides diffusis, latius graviusque exarserunt. Tiinc quidam sacrorum Antistites regionis vestrae, sive quod interpretationes aegre ferrent quibus nonnullae ex iis propositionibus explicabantur, sive quod consectaria metuerent quae inde ex ipsorum sententia ad animarum perniciem deduci possent, confidenter causam Nobis aperuerunt anxietatis suae. Nos autem memores animarum salutem supremam esse legem quam Nos inpri- mis spectare oportet, simulque optantes novum vobis offerre pignus sollicitae caritatis Nostrae, unumquemque voluimus vestrum, datis privatis litteris, suum ea de re iudicium liberrime Nobis patefacere: quod singillatim a vobis actum est diligenter. Hisce Nos expensis litteris facile comperimus quosdam ex vobis nihil omnino in eis ipsis propositionibus deprehendisse quod timoris causam afferret; quibusdam vero videri per eas propositiones ex parte abrogatam legis disciplinam scholasticae quam Synodi Baltimorenses sanxerunt, adeoqiie iniectum sibi esse metum ne diversa illorum interpretatio tristia foret paritura dissidia, unde scholae catholicae caperent detrimenta. Rem Nobis graviter ponderantibus profecto persuasum est huiusmodi interpretationes alienas prorsus esse a mente Delegati Nostri, ut nimirum a sententia procul absunt huius Apostolicae Sedis. Sane praecipuae ab eo allatae propositiones e decretis haustae sunt Concilii Baltimorensis III.. statuuntque imprimis provehendas esse sudiosissime scholas catholicas, iudicioque et conscientiae Ordinarii permittendum, qui pro re nata decernat quando fas nefasve sit scholas publicas adire. Iamvero si quovis in sermone sic accipienda sunt ea quae fuerint enuntiata posterius, ut iis congruant, non adversentiir quae antea sint dicta, plane dedecet nec aequum est ita secunda explicari ut a prioribus discrepent. Idque eo vel magis valere debet quod seri-