Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

210 tando proposita, in quibus rectius postea vidit acrior quaedam investigatio. Nempe opinionum commenta delet dies; sed „veritas manet et invalescit in aeternum.“1) Quare, sicut nemo sibi arrogaverit ut omnem recte intelligat Scripturam, in qua se ipse plura nescire quam scire fassus est Augustinus,2) ita si quid inciderit difficilius quam explicari possit, quisque eam sumet cautionem temperationemque eiusdem Docto- ris : „Melius est vel premi incognitis sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpret tando, a iugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere.“3) — Consilia et iussa Nostra si probe verecundeque erunt secuti qui subsidiaria haec studia profiten­tur, si et scribendo et docendo studiorum fructus dirigant ad hostes veritatis redar­guendos, ad fidei damna in iuventute praecavenda, tum demum laetari poterunt digna se opera sacris Litteris inservire, eamque rei catholicae opem afferre, qualem de filiorum pietate et doctrinis iure sibi Ecclesia pollicetur. Haec sunt, Venerabiles Fratres, quae de studiis Scripturae sacrae pro oppor­tunitate monenda et praecipienda, aspirante Deo, censuimus. Iam sit vestrum curare, ut qua par est religione custodiantur et observentur: sic ut debita Deo gratia, de communicatis humano generi eloquiis sapientiae suae, testatius eniteat, optataeque utilitates redundent, maxime ad sacrae iuventutis institutionem, quae tanta est cura Nostra et spes Ecclesiae. Auctoritate nimirum et hortatione date alacres operam, ut Seminariis, atque in Academiis quae parent ditioni vestrae, haec studia iusto in ho­nore consistant vigeantque. Integre feliciterque vigeant, moderatrice Ecclesia, secun­dum saluberrima documenta et exempla Ss. Patrum laudatamque maiorum consuetu­dinem : atque talia ex temporum cursu incrementa accipiant quae vere sint in prae­sidium et gloriam catholicae veritatis, natae divinitus ad perennem populorum salutem. — Omnes denique alumnos et administros Ecclesiae paterna caritate admonemus, ut ad sacras Litteras adeant summo semper affectu reverentiae et pietatis: nequaquam enim ipsarum intelligentia salutariter ut opus est patere potest, nisi remota scientiae terrenae arrogantia, studioque sancte excitato eius, quae desursum est, sapientiae. Cuius in disciplinam semel admissa mens, atque inde illustrata et roborata, mire valebit ut etiam humanae scientiae quae sunt fraudes dignoscat et vitet, qui sunt solidi fructus percipiat et ad aeterna referat: inde potissime exardescens animus, ad emo­lumenta virtutis et divini amoris spiritu vehementiore contendet: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.*) Iam divini auxilii spe freti et pastorali studio vestro confisi, Apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem Nostraeque singularis benevolentiae testem, vobis omnibus, universoque Clero et Populo singulis concredito, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XVIII Novembris anno MDCCCXCIII, Pontificatus Nostri sextodecimo. LEO PP. XIII. *) III. Esdr. 4, 38. — 2) Ad Ianuar. ep. LV, 21. ') De doctr. ehr. Ill, 9, 18. — 4) Ps. XVIII, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents