Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

211 Beatissime Pater, Sacra Sedes Apostolica, quae praestantiora honoris insignia attribuere solet iis, quibus majora imponit onera, jaindudum benigne concessit Principibus Primatibus Regni Hungáriáé, Poloniae ac Germaniae, ut, etiamsi cardinalitia dignitate insigniti non sint, purpuram nihilominus deferre possint. Quia vero Princeps Primas Regni Hungáriáé nuper electus Claudius Fran- ciscus Vaszary, regulam S. Patris Benedicti est professus, adeoque ad mentem Con­stitutionis Bened.'XIII. „Custodes" d. 7 Martii 1725 — nisi specialiter eidem a S. Sede Apostolica provideatur — haec praerogativa propter „non usum“ in desuetu­dinem abiisse aliquando videatur, ad pedes Sanctitatis Tuae prostratus humillime sup­plicat pro gratia — quae jam bon. mem. Primati Germaniae Archiepiscopo Salis- burgensi Francisco de Paula Eder, ejusdem ordinis, a Sancta Sede facta fuerat — ut videlicet non obstante monachatu purpuram deferre possit. Et Deus. Ex Audientia SSmi, Die 14. Januarii 1892. SSmus Dominus N. Leo divina providentia Papa XIII, referente me infra- scripto Secretario S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinaris praepositae, benigne annuit pro gratia. Contrariis quibuscunque minime obfuturis. Datum Romae e Secretaria ejusdem S. C., die, mense et anno praedictis. Franciscus Segna, Secretarius. S. R. Congregationi novi generis textile ex fibris recentibus plantae, quam sub mori nomine novimus, examinandum fuit propositum, ut sacrum tribunal iudi- cium ferret, num illud pro conficiendis sacris paramentis licite adhiberi posset. In quantum autem nova haec materia sit permissa ac licita, patet ex sequenti S. R. C. epistola. C E N E T E N. Rme Domine uti Frater, Minime latet Amplitudinem Tuam preces a D. Josepho Pasqualis istius Dioeceseos Ceneten. huic Sacrae Rituum Congregationi fuisse porrectas, ut quoddam tessutum a se nuper confectum ex serico et mori fibris, cujus plurima et variata specimina transmisit, pro sacris paramentis efficiendis licite adhiberi posset. Sacra porro Congregatio, ea de re peritorum sententiis exquisitis, in ordi­nario coetu ad Vaticanum die 15 vertentis mensis habito, ejusmodi precibus rescri­bere rata est: Posse adhiberi, dummodo textum de quo agitur, numquam nova adjecta ma­teria immutetur. Haec dum pro mei muneris ratione Amplitudini Tuae significo, ut ipsa Domino Pasqualis faciat hoc rescriptum communicare, diuturnam ex animo felicitatem adprecor. Amplitudinis Tuae, Uti Frater. Romae, die 21. Aprilis 1893. Caj. Card. Aloisi-Masella, S. R. C. Praef. Vincentius Nussi, Secretarius. Nr. 6819. Principes Regni Prima­tes pro tem­pore exsisten­tes praeroga­tivam habent purpurae. Ho­diernus Em­mas Princeps dispensatur. Nr. 6820. De nova qua­dam paramen- torum materia.

Next

/
Thumbnails
Contents