Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

197 habeant apud doctos vel indoctos tractandam, nulla uspiam de Deo, summo et per­fectissimo bono, deque operibus gloriam caritatemque ipsius prodentibus, suppetet eis vel cumulatior copia vel amplior praedicatio. De Servatore autem humani generis nihil uberius expressiusve quam ea, quae in universo habentur Bibliorum contextu; recteque affirmavit Hieronymus, „ignorationem Scripturarum esse ignorationem Christi“:1) ab illis nimirum extat, veluti viva et spirans, imago eius, ex qua levatio malorum, cohortatio virtutum, amoris divini invitatio mirifice prorsus diffunditur. Ad Ecclesiam vero quod attinet, institutio, natura, munera, charismata eius tam crebra ibidem mentione occurrunt, tam multa pro ea tamque firma prompta sunt argumenta, idem ut Hieronymus verissime edixerit: „Qui sacrarum Scripturarum testimoniis roboratus est, is est propugnaculum Ecclesiae.“2) Quod si de vitae morumque confor­matione et disciplina quaeratur, larga indidem et optima subsidia habituri sunt viri apostoliéi: plena sanctitatis praescripta, suavitate et vi condita hortamenta, exempla in omni virtutum genere insignia; gravissima accedit, ipsius Dei nomine et verbis, praemiorum in aeternitatem promissio, denunciatio poenarum. Atque haec propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute 'et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa.3) Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere, qui ita conciones de religione habent et praecepta divina enuntiant, nihil ut fere afferant nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quan­tumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei,4) eamdemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vivus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.3) Quamquam, hoc etiam prudentioribus assentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam; id quod Augustinus pervidit diserteque arguit,6) atque res ipsa confirmat praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Bibliorum consuetudini piaeque meditationi se praecipue debere, grati Deo affirmarunt. Quae omnia Ss. Patres cognitione et usu quum exploratissima haberent, nunquam cessarunt in divinis Litteris earumque fructibus collaudandis. Eas enimvero crebris locis appellant vel thesaurum locupletissimum doctrinarum caelestium,7) vel perennes fontes salutis,8) vel ita proponunt quasi prata fertilia et amoenissimos hortos, in quibus grex dominicus admirabili modo reficiatur et delectetur.9) Apte cadunt illa S. Hieronymi ad Nepotianum clericum: „Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur; disce quod doceas .... sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit“;10) convenitque sententia S. Gregorii Magni, quo nemo sapientius pastorum Ecclesiae descripsit munera: „Necesse est, ‘) In Is. Prol. — 2) In Is. LIV, 12. — 3) I. Thess. I, 5. — 4) Ierem. XXIII, 29. — 5) Hebr. IV, 12. — e.) De doctf. chr. IV, 6, 7. — ’) S. Chrys. in Gen. hom. 21. 2; hom. 60. 3; S. Aug. de discipl. chr. 2. — *) S. Atban. ep. fest. 39. — 9) S. Ang. senn. 26, 24; S. Ambr. in Ps. CXVIII, sem. 19, 2. — lo) S. Hier, de vit. cleric, ad. Nepot.

Next

/
Thumbnails
Contents