Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

198 inquit, ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant.“1) — Hic tamen libet Augustinum admonentem inducere. „Verbi Dei inanem esse forinsecus praedicatorem, qui non sit intus auditor“,2) eumque ipsum Grregorium sacris concionatoribus praecipientem, „ut in divinis sermonibus, priusquam aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta se deserant."8) Sed hoc iam, ab exemplo et documento Christi, qui coepit facere et docere, vox apo- stolica late praemonuerat, non unum allocuta Timotheum, sed omnem clericorum ordinem, eo mandato: Attende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.4) Salutis profecto perfectionisque et propriae et alienae eximia in sacris Litteris praesto sunt adiumenta, copiosius in Psalmis ce­lebrata ; iis tamen, qui ad divina eloquia, non solum mentem afferant docilem atque attentam, sed integra quoque piaeque habitum voluntatis. Neque enim eorum ratio librorum similis atque communium putanda est; sed, quoniam sunt ab ipso Spiritu Sancto dictati, resque gravissimas continent multisque partibus reconditas et difficilio­res, ad illas propterea intelligendas exponendasque semper eiusdem Spiritus „indigemus adventu",5) hoc est lumine et gratia eius: quae sane, ut divini Psaltae frequenter instat auctoritas, humili sunt precatione imploranda, sanctimonia vitae custodienda. Praeclare igitur ex his providentia excellit Ecclesiae, quae, „ne caelestis ille sacrorum Librorum thesaurus, quem Spiritus Sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, neglectus iaceret“,6) optimis semper et institutis et legibus cavit. Ipsa enim constituit, non solum magnam eorum partem ab omnibus suis ministris in quotidiano sacrae psalmodiae officio legendam esse et mente pia considerandam, sed eorumdem expositionem et interpretationem in ecclesiis cathedralibus, in monasteriis, in conven­tibus aliorum regularium, in quibus studia commode vigere possint, per idoneos viros esse tradendam; diebus autem saltem dominicis et festis solemnibus fideles salutaribus Evangelii verbis pasci, restricte iussit,7) Item prudentiae debetur diligentiaeque Ecclesiae cultus ille Scripturae sacrae per aetatem omnem vividus et plurimae ferax utilitatis. — In quo, etiam ad firmanda documenta hortationesque Nostras, iuvat commemorare quemadmodum a religionis christianae initiis, quotquot sanctitate vitae rerum que divinarum scientia floruerunt, ii sacris in Litteris multi semper assiduique fuerint. Proximos Apostolorum discipulos, in quibus Clementem Romanum, Ignatium Antiochenum, Polycarpum, tum Apologetas, nominatim Iustinum et Irenaeum, videmus epistolis et libris suis, sive ad tutelam sive ad commendationem pertinerent catho­licorum dogmatum, e divinis maxime Litteris fidem, robur, gratiam omnem pietatis arcessere. Scholis autem catecheticis ac theologicis in multis sedibus episcoporum exortis, Alexandrina et Antiochena celeberrimis, quae in eis habebatur institutio, non alia jirope re, nisi lectione, explicatione, defensione divini verbi scripti continebatur. Inde plerique prodierunt Patres et scriptores, quorum operosis studiis egregiisque libris consecuta tria circiter saecula ita abundarunt, ut aetas biblicae exegeseos aurea iure ea sit appellata. —- Inter orientales principem locum tenet Origenes, celeritate 9 9 S. Greg-, M-, Regül. past. II, 11 (al. 22); Moral. XVIII, 26 (ál. 14). — 2) S. Aug. sémi. 179, 1. — *) S. Greg. M. Regül. past. Ill, 24 (ál. 48). — *) I Tim. IV, 16. — 8) S. Hier, in Mich. 1. 10. — •) Cone. Trid. sess. V, decret. de reform. 1. — ’) Ibid. 1—2.

Next

/
Thumbnails
Contents