Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

183 cuiusque missae privatae seu lectae cum populo recitandas. Indictis iam precibus a suprema Ecclesiae auctoritate, nonnulli Antistites dioecesium revocare festinarunt mandata sua particularia circa eandem materiam, argumentantes obiectum orationum a se imperatarum idem esse ac a Rno Pontifice praescriptarum. Quorum vestigiis insistens et argumentis innixus ipse quoque revocandum censeo mandatum p. m. Decessoris mei, illudque immutandum decerno prout sequitur: 1. Orationes imperatae litteris d. d. 12. Octobr. 1870. pro papa nempe et ecclesia (quae in Missali inter diversas habentur Nro 4. et 10.) in Adioecesi mea — ob adductam superius rationem — non amplius recitabuntur in missis privatis, nisi quando Rubrica Missalis aut Directorii easdem recitandas praescribat. Ulterior autem ratio, cur memoratas binas orationes, adusque in hac alma Adioecesi imperatas revocare statuerin, non est, nisi quod immutata Decreto Generali S. R. C. d. d. 18. Julii 1882. (de festis quibusdam non transferendis, sed ad ritum simplicem redigendis) rubrica Generali (Brev. Rom. Tit. X.), numerus orationum in missa ultra modum excreverit, ipsiusque s. missae temporis spatium nimis protrahatur. Haec dum ad iustificandum immutationis decretum adnoto, simul spero Venerabiles Fratres! vos omnem occasionem nacturos, addendi in missa collectam pro Papa, per­mittente id in festis quibusdam Rubrica Missalis. 2. In missis solemnibus vero conventualibus seu parochialibus et quomodo- cunque cantatis — exceptis utique illis de Requiem, — quando ex decreto S. R. C. d. d. 10. Febr. 1860. in toto regno Hungáriáé collecta pro Rege sumenda est, adiici quoque debebit illa pro Papa. Binae proinde abhinc erunt orationes imperatae, quarum prima semper recitanda est illa pro Papa, et secundo nonnisi loco illa pro Rege; servatis de caetero rubricis atque decretis, quibus cautum est, ne orationes imperatae in missis cantatis festorum dupl. II. Classis sumantur. (S. R. C. 3. Junii 1892. Lincien.) Vestrum itaque erit Ven. Fratres! hanc meae voluntatis, immutationis re­spective dispositionis paginam adamussim servare totisque viribus in id incumbere ac invigilare ut statuta legibus rubricalibus necnon decretis ecclesiae circa hanc mate­riam disciplina, quae in Directorio Adioecesano pag. 7. fusius pertractatur, ea qua decet solertia ab omnibus sancte ac inviolabiliter observetur. Strigonii, 27. Novembris 1893. Cum sancta sit ac salubris pro defunctis exorandi cogitatio, ut ab eorum solvantur peccatis, ad excitandos erga eos militantis Ecclesiae fideles, Romanorum Pontificum apostolica sollicitudo numquam defuit in elargiendis de ipsius Ecclesiae thesauro pene innumeris indulgentiis, animabus praeprimis in purgatorio detentis applicabilibus, tam in quarumdam orationum recitatione, quam in nonnulis piis ope­ribus peragendis, ut citius e piacularibus flammis solutae, ad supernorum evolarent civium societatem. Ut autem maximum eisdem animabus, per oblationem incruenti sacrificii, procuraretur solatium, Sedes Apostolica novissimis temporibus, omnibus fere orbis catholici Ordinariis initio statim sui episcopatus, facultatem speciali decreto concedere consuevit, altaria sic dicto privilegio condecorandi. Est vero privilegium altaris nil aluid, nisi Indulgentia plenaria pro anima alicuius defuncti a Summo Pon­Nr. 6230. Breve Aposto- licum faculta­tem Aeppo tribuens alta­ria privile- giata design­andi, publica­tur.

Next

/
Thumbnails
Contents