Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
184 tifice applicata in celebratione talis missae, ut Deus eam a poenis purgatorii, quantum divinae bonitati placuerit, per modum suffragii liberari possit. ISiunc vero inter tot tantaque luculenta charitatis Matris Ecclesiae in fideles defunctos testimonia, nos quoque — qui pastoris vices in hac archidioecesi, gerimus — similia beneficia ab Apostolica Sede clementer concessa iisdem fidelibus defunctis applicare volumus et concernens Breve Apostolicum publicare iuissimus, omnes simul DD. Parochos ac Rectores ecclesiarum provocantes, ut pro obtinenda gratia Privilegii Altaris quo ocyus ad Officium Arcliidioecesanum recurrere non omittant. Nos etenim, qui ex Apostolica concessione d. d. 18. Dec. 1891. personale quoque privilegium ad dies usque vitae duraturum possidemus, mallemus utique ut in unaquaque ecclesia altare privilegiatum in favorem animarum piacularibus flammis cruciatarum inveniretur. Revocantes proinde vigore et tenore Brevis nobis submissi, omnia similia privilegia a p. m. Decessore nostro secus ad septennium concessa — quae publicato Brevi inferius posito ac capta eius notitia, ipso facto exspirant — una iniungimus, ut in supplici libello, Officio Adioecesano exhibendo clare designetur altare, quod privilegio condecorandum erit. LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster Salutem et apostolicam Benedictionem. Salvatoris et D. N. Jesu Christi vices, licet immerite, gerentes in Terris Eiusque exempla sectantes, animabus Christifidelium in purgatorio existentibus, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migrarunt, opportuna de thesauro Ecclesiae auxilia subministrare studemus, ut illis, quantum Divinae Bonitati placuerit, adjutae ad coelestem patriam facilius pervenire valeant. Ea propter Nos parochiales et Collegiatas Ecclesias tuae Civitatis ac Dioecesis Strigonien. quae etiam ob earum tum dignitatem, tum antiquitatem semper in honore habitae sunt, ac speciali praerogativa pollent, coelestium munerum elargitione decorare volentes, supplicationibus quoque tuo nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, revocatis in eis privilegiatis Altaribus intuitu Collegiatae vel Paroeciae ab Ordinariis Praedecessoribus tuis forte concessis, Tibi, qui in AEppum Eccl. Strigoniensis praefatae electus existis, postquam munus consecrationis susceperis, ut semel per Te ipsum in qualibet ex parochialibus et Collegiatis Ecclesiis huiusmodi unum dumtaxat Altare ad Septennium proximum tantum privilegio apostolico decoratum pro animabus Christifidelium a purgatorii poenis liberandis designare valeas, ita ut quandocumque sacerdos aliquis saecularis vel cuiusvus Ordinis et Instituti Regularis Missam pro anima cuiuscumque Christifidelis, quae Deo in charitate coniuncta ab hac luce migraverit, ad praefatum Altare sic per Te respective designatum celebrabit, anima ipsa de thesauro Ecclesiae per modum Suffragii indulgentiam consequatur, et D. N. Jesu Christi, Beatissimae Virginis Mariae, Sanctorumque omnium meritis sibi Suffragantibus a purgatorii poenis, si ita Deo placuerit, liberetur, facultatem auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et impertimur. Non obstantibus Nostra et Cancellariae apostolicae Regula de iure quaesito non tollendo aliisque Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris Die 18. Dec. 1891. Pontificatus Nostri anno decimoquarto. M. Card. Ledochowski. Budapestini, die 14-a Novembris 1893.