Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
181 de somno surgere, seu de inertia ad laborem transire; querulis vocibus operis facta substituere, ut quos pastorum somnolentia tepori implicuit fideles, salutis inde excitemus verbis; quos praeconum conticentia tenebris involvit, miro divini eloquii eos excutiamus inde sono, d) Adiicit suis Ecclesia monimentis et poenam futuram: sistens ob nostros oculos iudicium extremum, ut si forte non moveremur hortamentis, moveamur propositis poenis . . . „Ideo Dilectos Ordinis nostri Cooperatores maiorem in modum hortamur, imo ob gravitatem rei obsecramus etiam, ut laborem hunc pro Deo et Jesu Christo non refugiant; surgant a lecto suo, et hora populo accomoda singula die instituant suos fideles. Licet diuturna, fideli tamen populo semper grata est illa devotio, quae tempore Adventus sub Aurora celebrari et „Rorate“ vocari solet — quia omnes qui huic devotioni interveniunt, e strato surgentes fere illico templum adeunt, quin mens vitae negotiis distenta, litibus et dissidiis inquinata fuisset -—- dubitari nequit, talem concionem ad recipiendum verbum Dei, quam maxime dispositam esse. Accedit, quod haec institutio de die in diem impertita, continuam quasi in animis fidelium efficaciam exerat.“ Sunt verba Synodi Strig. Dioecesanae catecheticam populi institutionem tempore Adventus praecipientis. Strigonii, in festo s. Catharinae Y. M. 1893. In Calendario seu Directorio Adioecesano, auctoritate Nostra archipraesulea quotannis eum in finem publicato, ut in recitando divino officio ac celebrando s. Missae sacrificio normae adinstrar inserviat, satis abunde insertae propriis locis habentur notulae quaedam liturgicae, quae functiones sacras rarius praeprimis per annum occurrentes, rite peragendas respiciunt, ac insuper quid in singulis liceat casibus, quid non, breviter quidem, sat tamen diserte docent. Adnotationes hae breviusculae non sunt privatae auctoritatis, puta redactoris Calendarii cemmenta, sed utpote ex ipsis Ecclesiae libris ritualibus depromptae atque ex S. R. Congregationis decretis selectae, praescripta sunt ac sancita infallibilis Romanae ecclesiae, omnium matris ac magistrae: in Directorio quotannis consequenterque reimpressae, ut in re tanti nomenti eo securius ambularemus omnes inoffenso pede cum consensu. His iam ita stantibus, non possumus, quin nonnullorum vehementer doleamus levitatem aut desidiam, tot sapientes ac vero sensui liturgico plane conformes ecclesiae dispositiones necnon S. R. C. decreta ne hili quidem habentium aut saltem vilipendentium. Ut quid enim sibi volunt adnotationes in Directorio — fortassis ne lectu quidem dignae habitae — si non observentur? — quid prosunt inquam, si cuivis propriam subiectivamque in s. liturgia tenere liceret sequique in praxi opinionem ? Nunc vero ad medias res progredientes, in virtute s. obedientiae mandamus et statuimus: 1. In s. nocte Nativitatis Domini non licet in quibuscunque (etiam regularium) ecclesiis, plures celebrare missas, quam unicam eamque solemnem seu cantatam. (S. R. C. 28. April. 1703. Savon.) Et proinde auctoritate nostra districte prohibemus ac severe interdicimus, ne ille, qui, solemnem seu cantatam circa mediam noctem d) per Evangelium. Dncae I. e) Statutum 26. Synodi Dioecesanae. Nr. 6422. Card. Aeppus nonnulla in ss. nocte Nativitatis Dni observanda inculcat.