Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
182 Nr. 6423. Nova dispositio de orationibus in hac Adioecesi imperatis. celebravit Missam, huic subiungat secundam, quae in aurora tantum licite celebrari potest. Prohibitionis vero ratio est, quia eiusmodi praxis abusus declaratur rubricis Missalis et inveteratae ecclesiae consuetudini contrarius (S. R. C. 31. Maii 1642. Savonen.) quem nos quoque proscribimus et eradicandum ubique decernimus. 2. Ex generali lege exploratum est, Missam hanc nonnisi post mediam noctem posse celebrari, ita quidem ut arbitremur, in hoc demonstrando tempus non esse frustra terendum. Etenim vel bullam s. Pii V. P. P. initio Missalis positam, vel eiusdem Missalis et Breviarii Rubricas hac die speciales consulamus, et statim patebit abusum esse minime tolerandum, si eadem Missa media hora ante noctis medium inchoetur. Ut autem Rubricis etiam hac ex parte omnino fiat satis, volumus ac mandamus. 3. Cautum est decretis ne in ss. nocte Fideles ad s. communionem admittantur, qui omnino exspectare debent ut illucescat aurora, quando celebratio missarum etiam privatarum permittitur. Sicubi autem vigeret usus, communionem sub sacro mediae noctis sacratissimae fidelibus distribuendi, hunc, utentes iure nostro, omnino prohibemus. (S. R. C. 23. Mart. 1686. Senen.) Hic tamen notandum Sorores charitatis seu filias s. Yincentii (Congreg. Parisiensis seu Graeciensis, — minime vero illas congr. Szatmár.) apostolicum habere privilegium (d. d. 6. Julii 1887.) ad decennium duraturum, in ecclesiis seu oratoriis suis celebrari facere tres successive missas et simul ad s. synaxin accedere, expleta tamen nocte media. Cui privilegio, prout per se petet, nos nihil derogare valemus nec volumus. 4. Sciant porro omnes, non probari ab Apostolica Sede, ut ss. hac nocte Sanctissimum adorationi fidelium exponatur, utpote extra communem ecclesiarum consuetudinem. (S. R. C. 17. Sept. 1785. Portugallen.) Eliminetur itaque et tollatur, sicubi vigeret, abusus, Venerabile Sacramentum praedicta noete publice exponendi. (Videsis Circul. Adioec. Nro V. anni 1881.) 5. Denique permittimus, ut hac nocte in oratoriis seu capellis publicis celebrari possit, loco missae cantatae, unica missa privata, dummodo ad easdem fideles maiori numero accedant et ibidem sacrum diebus festis fieri soleat. Hoc autem concedimus freti decreto S. R. C. d. d. 7. Sept. 1850. in una Rupellen. Strigonii, 23. Novembris 1893. Piae memoriae Decessor meus, pastoralibus — quas die 12. Octobr. 1870. direpti per milites Regis Italiae patrimonii S. Petri captaeque Urbis aeternae occasione, ad Ven. huius Adioec. Clerum dederat litteris, diversas pro ecclesia Xti eiusque in terris Vicario fundendas praescripsit preces, ut divina Providentia pericula tandem ab eodem averteret, neque pateretur sponsam suam immaculatam diutius vexari. Viginti tres et amplius iam exinde effluxere anni, rerum tamen publicarum ecclesiaeque adiuncta neutiquam in melius mutata, quinimo in deterius versa propriis conspicimus oculis, ita quidem, ut Romanus Pontifex gloriosissime regnans — quem D. 0. M. sospitem diu servet — ad exorandam divinam clementiam avertendaque — — quibus ecclesia ac humana societas undique premitur — mala, decreto S. R. C. d. d. 6. Januar. 1884. publicas in universo orbe catholico indixerit orationes, in fine