Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
180 Ecclesia commendat, a) Annum ab Adventu computando. b) Adventus hebdomadas numerando. c) per Epistolam. Dncae Ique gloriantur nomine reperimus, sed inter ipsos ruricolas, in inferiori plebe, in pagis ac vicis -—- ut quorum antea summum decus summusque: cordis simplicitas, infucata in Deum pietas, erat ornatus, modo se verbis, factisque christiano nomini exosis iactitent. Haec ita se habere Vos testes provoco, qui semel iterumve non privatim, verum e Congregationibus Vestris querulas tollitis voces! At VV. Fratres ac Filii! Christi ministris Deique inter homines legatis turbidum rerum videre, considerare, plangere statum haud sufficit; malis occurrere, medicinam parare fert officii obligatio secum. Quis ergo, qua ratione tantis, quibus immergimur malorum in dies crescentibus undis medebitur ? Quis, qua ratione morum dissolutioni obstruet valla ? Quis est hic et laudabimus eum, quia qui fontem moralium obturaverit calamitatum, salvabit divinam et humanam societatem? S. Paulus, qui verbis superius allatis nostri pinxerat effigiem aevi, in suis pastoralibus litteris signat malorum medicos, medicam qua artem. Audite VV. Fratres et Filii loquentem : „Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam. Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia.“1) „Testificor coram Deo et Jesu Christo qui iudicaturus est vivos et mortuos per adventum ipsius, et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangélistáé, ministerium tuum imple.“2) „Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos, qui te audiunt.“3) Haec praeponens fratribus, bonus eris munister Christi Jesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es.“ Qui ergo novit morbum (s. Paulus,) novit medicum, novit medicinam . . . Medicus est omnis Timotheus, omnes Vos VV. Cooperatores mei; medicina est Evangelium nunciatum, Verbum Dei praedicatum. Quo maius malum, tanto usuetur frequentior medicina ; tanto diligentior accurrat medicus : sacer praeco cum Jesu Christi doctrina. Et quae foret aptior opportunitas, quae occasio acceptabilior, quam s. Adventus tempus. Ipsa Ecclesia a) cum annum inde incipiat suum, atque nos taliter vitae nostrae caducae memores reddat : gravi nos stimulat ad id monimento, ut si forte anno quae neglexeramus praeterlapso, ea nunc fervore novo, novoque ac duplicato resarciamus zelo; b) cum porro Adventus Dominicas vocet et quasi digitis enumeret primam, secundam, tertiam, quartam — quibus cito Dei in carne nati adiungitur festum: serio nos hortamento pulsat, ut studio studeamus zeloque zelemus reformare mentes, renovare spiritus, componere mores totumque secundum formam et exemplar Jesu Christi complasmare hominem. c) Ad quod, quo nos efficacius compellat, quove excitet animetque validius, Apostolica increpat tuba: Fratres, hora est iam nos de somno surgere ; hora scilicet quasi suprema, postquam annos, menses, diesque inertiae et incuriae immersi traducebamus hora est ultima ut si haec etiam somno nos repererit sopitos : irreparabilem adducet iacturam damnumque summorum bonorum. Hora igitur est iam nos *) II. Tim. III. 10, 16. — 2) II. Tim. IV. 1, 2, 5. — 3) I. Tim. IV. 16, 6.