Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
149 Haec Nobis igitur praelucet spes, hac ducimur atque in tantis reipublicae damnis valde recreamur: quae ut plena succedat, ipsa exorata efficiat Rosarii inventrix et magistra, Dei et hominum Mater, Maria. Fore autem vestra omnium opera, Venerabiles Fratres, confidimus, ut documenta et vota Nostra ad familiarum prosperitatem, ad pacem populorum et omne bonum eveniant. — Interea divinorum munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem, vobis singulis et clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die VIII. Septembris anno MDCCCXCIII. pontificatus Nostri sextodecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 17-a Septembris 1893. DECRETUM GENERALE. Iamdudum apud viros sacrae liturgiáé peritos quaestio agebatur gravissimi sane momenti quoad praeeminendam inter festa primaria et secundaria eiusdem ritus. Verum hac controversia nondum composita, identidem Sacra Rituum Congregatio peculiaribus in casibus responsa dedit, ac plura particularia edidit Decreta, quin umquam rem per generale Decretum definiret. Quum vero hisce postremis temporibus in eiusmodi quaestione maxima esset discrepantia ex multiplici atque opposita penes scriptores sacrae liturgiáé Rubricarum interpretatione; necessarium duxit Apostolica Sedes unicam tandem normam statuere, quae ubique et ab omnibus, praesertim in ordine Divini Officii uniformiter redigendo, servaretur. Quocirca Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. commisit R. P. D. Augustino Caprara, S. Fidei Promo- tori, ut votum ex officio exararet, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis discutiendum; posteaquam diversae ea de re a viris in Rubricarum scientia peritis liabitae fuerunt sententiae, elucubrationibus multa eruditione exornatis. Quibus omnibus praelo cusis, communicatisque una cum voto praefati S. Fidei Promotoris, in Ordinario Sacrorum Rituum Congregationis Coetu, subsignata die ad Vaticanum coadunato, a me infrascripto Cardinali, eidem Sacrae Congregationi Praefecto et Relatore, sequens Dubium propositum fuit, videlicet: An festa secundaria Domini, B. Mariae Virg., Angelorum, Ss. Apostolorum, aliorumque Sanctorum praeferenda sint festis Primariis eiusdem ritus et classis, sed minoris personalis dignitatis, tam in occursu, quam in concursu, et in eorumdem repositione? Itaque Emi ac Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, mature perpensis rationibus tum a memoratis viris, tum a R. P. D. Promotore S. Fidei adductis, ita rescribendum censuerunt: In voto R. P. D. Promotoris Fidei, nimirum: Festa Primaria, utpote solemniora, aliis secundariis in casu praeferenda esse tam in occursu quam in concursu, ad formam Rubricae X. de Translatione festorum n. 6. Quod si eadem festa transferri contingat, in illorum repositione servetur ordo praescriptus in memorata Rubrica n. 7; et fiat catalogus festorum, quae uti Primaria, vel secundaria retinenda sunt. Die 27. Iunii 1893. Demum his omnibus Sanctissimo eidem Domino Nostro relatis per me ipsum Nr. 5215. De festis primariis et secundariis.