Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

150 infrascriptum Cardinalem Praefectum, Sanctitas Sua sententiam eiusdem Sacrae Con­gregationis ratam habuit, et confirmavit, iussitque ita, et non aliter Rubricarum prae­scripta hac in re esse interpretanda: Rescripta, seu Decreta, tum generalia tum par­ticularia, in contrarium facientia suprema auctoritate sua penitus abrogando. Die 2. Iulii, anno eodem. CAIETANUS Card. ALOISI-MASELLA, S. fi. C. Praefectus. Loco t Sigilli. Vincentius Nussi, S. fi. C. Secretarius. DECRETUM GENERALE. Iuxta Decretum diei 2. Iulii nuper elapsi, quum a me infrascripto Cardi­nali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, et Relatore in Ordinariis Comitiis, sub­signata die ad Vaticanum coadunatis, proposita fuerit approbanda Catalogus Festo­rum, quae uti primaria vel secundaria retinenda sunt; Emi et Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, audito voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara S. Fidei Promotore, ita rescribere rati sunt: Affirmative ; evecto ad ritum Duplicis Maioris, in Kalendario universali, festo Dedicationis Basilicae Ssrni Salvatoris, si San­ctissimo placuerit. Catalogus vero ita se habeat: FESTA PRIMARIA. In Calendario universali. §. I. Duplicia Primae Classis. Nativitas Domini. Epiphania Domini. Pascha Resurrectionis. Ascensio Domini. Pentecostes. Festum Corporis Christi. Assumptio, et Immaculata Conceptio B. M. V. Nativitas S. Ioannis Baptistae. Festum S. Ioseph Sponsi B. M. V. Festum Ss. Apostolorum Petri et Pauli. Festum Omnium Sanctorum. Dedicatio propriae Ecclesiae. Patronus, vel Titulus Ecclesiae. Patronus Principalis Regionis, vel Dioecesis, aut loci. §. II. Duplicia Secundae Classis. Circumcisio Domini. Festum Ssmae Trinitatis. Purificatio B. Mariae V.

Next

/
Thumbnails
Contents