Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

120 non vi Brevium in quibus praescribitur invocatio Nominis Iesu, quae Brevia Epi­scopis in locis Missionum constitutis minime dantur, sed vi concessionis Clementis XIV: quae de tali invocatione omnino silet. Ita quidem liinc atque illinc acriter disceptatur, et sacerdotes, qui curam gerunt animarum ancipites haerent cum de ratione agendi hactenus servata, tum de certa agendi norma in posterum serva uda Hisce expositis vel paulo fusius quo status quaestionis plenissime innotescat dubium, cuius declaratio a S. Sedis oraculo enixe efflagitatur, ita concipi potest: Ut Christifideles in locis Missionum degentes et in ultimo vitae discrimine constituti, valeant accipire Benedictionem in articulo mortis et consequi Indulgentiam Plenariam, vi eiusdem lucrandam ex Concessione Benedicti XIV, in Constitutione Pia Mater d. d. 5 Apr. 1747, requiriturne tamquam conditio sine qua non ad luc­randam praedictam Indulgentiam, ut aegrotus in locis Missionum constitutus quamdiu suae mentis est compos, invocet Nomen Iesu — ore si potuerit, sin minus corde. S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, re mature perpensa, prae­fato dubio respondendum censuit. Affirmative; idest invocatio, saltem mentalis, ssmi Nominis Iesu est conditio sine qua non pro universis Christifidelibus, qui in mortis articulo constituti, plenariam Indulgentiam assequi volunt, vi Imius Benedictionis, iuxta id quod decrevit haec S. C. in una Vindana sub die 23 Septembris 1775. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C. die 22 Septembris 1892. FR. ALOISIUS CARD. SEPIACCI Praef. I + S 1 f ALEX. ARCHIEP. NICOP. Secretorius. Strigonii die 14-a Augusti 1893. II. II. ORDINIS MIN. S. FRANCISCI ASS. Dubia varia de Stationibus Viae Crucis. P. Raphael ab Aureliaco, Procurator Generalis Ord. Min. S. P. Francisci ad pedes S. V. humiliter provolutus sequentia dubia circa stationes Viae Crucis solvenda proponit: 1. An Superiores Conventuum, Hospitiorum etc. Ord. Min., ut Guardiani, Praesidentes, Praefecti Missionum etc. delegare possint ad erigendas stationes Viae Crucis Religiosos Sacerdotes eiusdem quidem Ordinis, non tamen sibi subditosf 2. Cum ex decisione S. C. Indulg. „Benedictione tabularum et crucum facta a Sacerdote legitime delegato alter quicumque tabulas collocare possit privatim sine caeremoniis et etiam alio tempore“ (Decr. Auth. n. 311) quaeritur: An sit necessarium ut Sacerdos legitime deputatus, facta in loco ubi Stationes erigendae sunt benedictione tabularum et crucium, ibi permaneat quoadusque eaedem stationes non fuerint affixae, ita ut ad idem privilegium habendum requiratur novum concessionis Rescriptum ? Et quatenus negative : 3. An Indultum Viae Crucis cesset, si persona quae pro suo privato Oratorio Nr. 4507. Dubia varia de stationibus viae crucis.

Next

/
Thumbnails
Contents