Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

XT. ie 8. Junii a. curr. quintum decurret lustrum eventus in recen- tiori patria historia celeberrimi, cuius memoria apud gentem Hun- garam nunquam obliterabitur sed a sera quoque posteritate pie recoletur. Memorata quippe die, prout nostis, vigesimus quintus completur annus solemnis coronationis Suae Maiestatis gloriosissimi Regis Nostri Apo­stoliéi Francisci Josephi I., qui illa die sacra Regni corona inauguratus sacra­que olei unctione confortatus, post restitutam avitam Regni constitutionem, plaudente universo regno, concordiam inter regem et nationem stabilivit sacro coronationis ritu subin firmatam. Natio Hungara, in usum iurium suo­rum restituta, ab illo tempore omnes vires conatusque suos eo convertit, ut quod iniquitate temporum neglectum fuit corrigatur, quod destructum instau­retur, quod omissum suppleatur. Conatibus accessit benedictio divina, cui im­primis in acceptis referendum habemus grandes illos progressus, quos inde ab annis viginti quinque fecimus, progressus, quos omnes admirantur, illi quoque, qui ex adversa stant parte agnoverunt et nemo est, qui neget, nisi qui in luce meridiana caecutiat. Hac de causa gens natioque Hungara in fidelitate erga Regem suum Apostolicum nulli secunda, grata memoria gestit recolere vigesimum quintum anniversarium huius, in annalibus suis adeo memorabilis eventus magnasquc ubique facit praeparationes, ut anniversaria dies digne tantaeque solenmitati convenienter celebretur. Catholici Hungáriáé, qui in optimo Rege non tantum supremum suum temporalem Dominum coronatumque Principem amant atque veneran­tur, sed supremum quoque Patronum Ecclesiae suae conspiciunt atque dili­gunt, inter festivas huius diei ovationes primarias sibi vindicabunt pa*es verbo factisque monstrantes, se fidelissimos esse Regis Apostoliéi subditos, in prosperis et adversis illi pari devotione addictos. Chorus Episcoporum Hungáriáé, qui 10-a curr. sub praesidio meo de gravissimis Ecclesiae catholicae in Hungária negotiis consultationes fgye­Nr. 2550. De jubilaeo coronationis solemniter celebrando. >

Next

/
Thumbnails
Contents