Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
56 bat, celebranda quoque solemnia anniversarii coronationis pertractabat sta- tuitque, ut illa in omnibus Ecclesiis, omni qua fieri potest maiori celebritate recolantur. His itaque praemissis praesentibus dispono, ut die 8-a Junii a. curr. in Ecclesia Cathedrali, in Ecclesiis Collegiatis subin omnibus Ecclesiis paro- chialibus et in Ecclesiis Regularium sacrum solemne cum „Te Deum“ celebretur, deque solemnitate hac populus fidelis die Dominica praecedente ex ambone edoceatur. — Dispono porro, ut ad solemnitatem hanc omnes jurisdictiones et magistratus politici, et ubi adsunt, militares quoque invitentur, iuventus scholastica sub vexillis suis deducatur praelectionesque in omnibus scholis catholicis tribus diebus cessent. Porro ubi adsunt piae sodalitates, uniones atque consociationes, illae aeque sub vexillis suis compareant partemque in celebritate capiant. Quod in coronatione optimi Regis Ecclesia exoravit a Deo, nos pariter precabimur, ut „gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem, diligant charitatem, loquantur justitiam, custodiant veritatem, et ita populus iste sub ejus imperio pullulet, coalitus benedictione aeternitatis, ut semper tripudiantes maneant in pace ac victores.ul) Orabimus porro Deum, ut regem una cum gloriosissima consorte sua, virtutum gemmis ornatos benedicat, vitam illorum longitudine dierum adimpleat praemioque sempiternae felicitatis coronet. Quum vero solemnia coronationis in feriam quartam quatuor temporum incidant, nuperrime Romae apud Beatissimum Patrem constitutus rogavi Suam Sanctitatem, ut Catholicis Hungáriáé pro hac die, 8-a scilicet Junii, dispensationem in jejunio et abstinentia carnium benignissime concedere dignetur. Sanctitas Sua precibus meis benignum praebens auditum, petitam dispensationem concedere dignata est. Dispono itaque, ut populum fidelem de concessa dispensationis gratia aeque Dominica praecedente ex ambone edoceatis significantes simul, quod qui gratia dispensationis uti voluerint, id tuto facere possint, sed non debeant. Optat autem imo disponit Sua Sanctitas, ut qui gratia dispensationis usi fuerint, hanc Sanctae Matris Ecclesiae veniam aliquo extraordinario pietatis exercitio, nec non eleemosynae opere redimere satagant. Quosuper fideles aeque edocere velitis. Budapestini, die 11-a Maii 1892. ') Pontif. Roman, de benedict, et coronatione Regis. Claudius Franciscus Vaszary m. P. Archi-Episcopus.