Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

41 BOBIEN. dubia quoad versiculum „Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.“ Episcopus Bobiensis humiliter Em. V. Rmae exponit ; in sua dioecesi usum existere, ut Benedictioni cum Ss. Sacramento praemittatur Rosarii recitatio et cantus Litaniarum ; et durantibus Litaniis fit Ss. Sacramenti expositio. Cum autem a Ssmo D. N. Papa praescripta fuerit Rosarii recitatio cum adiectis litaniis B. M., quaeritur: l.° Ante Orationem quae dicitur post Litanias, dicendus ne est Versiculus tantum Ora pro nobis S. Dei Genitrix, ut refertur in appendice Ritualis Romani, sine adiectione W. Domine exaudi etc. et Dominus vobiscum ? S. Kit. Con­gregatio de versiculo: „Ora pro no­bis, sancta Dei Genitrix.“ Nr. 1948. 2. ° In casu affirmativo, cum talis sit praxis universalis, si in quadam dioe­cesi aliqua esset paroecia in qua, post Y. Ora pro nobis, adiiceretur quoque Dominus vobiscum et Domine exaudi, Episcopus dioecesanus, ut melius praescriptio pontificia adimpleatur, et uniformitas in tota dioecesi obtineatur, posset ne praescribere quod in omnibus ecclesiis suae dioecesis recitetur in casu V. Ora pro nobis ............. t antum ? 3. ° Tandem tenendum ne est, tamquam norma generalis, quod Versiculi Domine exaudi... et Dominus vobiscum, praemittendi sint Orationi iis tantum in casibus in quibus Rituale Romanum illos praescribit ? S. R. C. ad relationem infrascripti Secretarii, propositis dubiis mature per­pensis, ita rescribere rata est: Servetur Rituale Romanum. Atque ita rescripsit et servari mandavit, die 20 Novembris 1891. C. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus. L f S. Vincentius Nussi S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 6-a Aprilis 1892. DUBIORUM quoad anniversarium consecrationis Episcopi. Insequentia Dubia Sacrae Rituum Congregationi pro opportuna declaratione proposita fuerunt, nimirum : I. Quando anniversarium consecrationis Episcopi accidentaliter impediatur festo mobili ritus Duplicis primae classis, transferendum ne est, an omittendum? II. Quando idem anniversarium quotannis impediatur festo ritus pariter Duplicis primae classis, quod diei affixum est, reponendum est, an semper omittendum? Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii rescriben­dum censuit : Ad I. Negative ad primam partem ; Affirmative ad secundam. Ad II. Affirmative ad primam partem ; Negative ad secundam. Atque ita declaravit ac rescripsit die 12 Decembris 1891. C. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus. L. f S. Vincentius Nussi S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 6-a Aprilis 1892. Nr. 1949. Ex S. Rit. Congregatione de anniversa­rio eonsecr. Episcopi.

Next

/
Thumbnails
Contents