Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
42 INDULGENTIAE concessae Christifidelibus occasione Iubilaei episcopalis Sanctissimi Patris Leonis XIII. Nr. 1950 S. Congr. Indáig. quoad indulgentias lucrandas occasione jubil. episcopalis Ssmi Domini Beatissime Pater, Commissio centralis, Romae constituta, ut debito honore celebrentur solemnia Iubilaei episcopalis S. Vestrae, humiliter provoluta ad osculum s. Pedis, haec quae sequuntur exponit: Una simul cum operibus constitutis ad faustum celebrandum eventum, promotum fuit etiam pium opus orationis, de Emi Cardinalis Vicarii consensu. In programmate, ad id evulgando, proponuntur Fidelibus sequentia pietatis exercitia. 1. Celebratio s. Missae qualibet Dominica, a die 19 Februarii 1892 ad diem 19 Februarii 1893 cum communione fidelium, ssmi Rosarii recitatione, brevi sermone, addita aliqua precatione pro Summo Pontifice, et benedictione SSmi Sacramenti in Ecclesiis designandis a respectivis Ordinariis. 2. Communio, aut sanctae Missae, quibus adsistant fideles utriusque sexus. 3. Recitatio sanctissimi Rosarii, aut privatim, aut in commune, praecipue apud domesticos lares. 4. Visitationes ad SSmum Sacramentum, tempore praesertim, quo publicae exponitur venerationi. Quamobrem eadem Commissio humiliter exorat Sanctitatem Vestram, ut adnectere dignetur praedictis pietatis exercitiis sequentes Indulgentias : 1. Indulgentias partiales: a) septem annorum totidemque quadragenarum ab illis lucrandas qui devote et corde contrito adfuerint functioni hebdomadali, de qua agitur sub n. 1. b) tercentum dierum pro quolibet, ex tribus pietatis exercitiis, de quibus agitur sub n. 2, 3, 4. 2. Indulgentiam plenariam primo die, quo locum habebit praefata functio sub n. 1; dummodo fideles qui illi adfuerint vere poenitentes, confessi sacram sy- naxim susceperint. Finis praefatorum piorum operum ille est quem sibi Commissio praestituit, nempe: 1. Incolumitas SS. Dni Nostri Patris, et s. Sedis exaltatio. 2. Bonus exitus incoeptorum et solemnitatum Iubilaei. 3. Triumphus et propagatio s. Ecclesiae. SS. D. N. Leo PP. XIII in Aud. habita die 16 Ianuarii 1892 ab infra- scripto Secretario S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, universis Christifidelibus pietatis opera peracturis, prout in precibus exponitur, petitas Indulgentias, etiam animabus igne Purgatorii detentis, applicabiles, benigne concessit, servatis de hire servandis. Praesenti valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congnis die 16 Ianuarii 1892. I. CARD. D’ANNIBALE Praef. L. f S. f AI. Archiep. Nicop. Secretarius. Strigonii, die 6-a Aprilis 1892.