Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

40 tigerit, copula carnalis sponsalibus superveniens non amplius ex iuris praesumptione coniugalis contractus censeatur, nec pro legitimo matrimonio agnoscatur seu declare­tur. Huius tamen auctoritate Decreti induci nolumus necessitatem formae Tridentinae servandae ad matrimonii validitatem ubi illa forma modo non viget. Datum Romae apud S. Petrum die 15 februarii MDCCCLXXXXII, Ponti­ficatus Nostri anno decimo quarto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 6-a Aprilis 1892. Nr. 1947. Kescriptum apostol icum quoad annu- lum eppalem, olea sacra, et commemora­tionem SS. Ti- burtii et socio­rum Marty­rum. CUNEEN. rescriptum quoad annulum . . . Hodiernus Caeremoniarum sacrarum Magister in seminario cuneensi, de mandato Rmmi ipsius cuneen. Episcopi, Sacrae Rituum Congregationi insequentia Dubia pro opportuna solutione humillime subiecit, nimirum: Dubium I. An Episcopus in solemni cantu Horae Tertiae etiam annulum Pontificalem gestare debeat? An vero, pro lotione manuum illo dimisso, non amplius sit ei imponendus nisi expleta vestitione pro Missa, cum illum inducit Presbyter assistens? Dubium II. In nonnullis Editionibus Pontificalis Romani mensa Oleorum exhibetur ornata Cruce et binis aut etiam senis candelabris. Cum de hisce ornamen­tis Rubrica sileat, quaeritur: an in supradicta mensa possit, imo debeat, apponi Crux cum candelabris? Dubium III. An tres ampullae Oleorum consecrandorum Feria Y. in Coena Domini expoliari debeant suis sericeis vestibus cum Episcopus incipit singularum oleum benedicere? An vero exui tantum debeat ampulla Olei infirmorum et Catechumenorum, cum de ampulla Chrismatis dicat pontificale: Dimissa ei sua serica veste, quam antea habebat. Dubium IV. An in I. Vesperis S. Iustini Martyris (14. Apr.) pro comme­moratione Sanctorum Tiburtii et Soc. Martyrum facienda per antiph. Laudum, Y desumendus sit ex III. Nocturno Laetitia sempiterna etc.; prout not. Brev. Rom. edit. Ratisbonae an. 1889; an vero ex II. Nocturno Lux perpetua prout agendum in similibus duxerunt nonnulli de re liturgica scriptores? Et sacra eadem Congregatio, exquisito voto alterius ex Apostolicarum Cae­remoniarum Magistris, ita propositis Dubiis rescribendum censuit, videlicet: Ad I. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad II. Negative. Ad III. Affirmative ad I. partem; quoad II., ampulla sacri chrismatis mappula involuta manere debet, usque dum, peracta balsami infusione, Diaconus illam tollat et sibi collo reponat. Ad IV. Pro enuntiata commemoratione standum praefatae editioni typicae Breviarii Romani. Atque ita rescripsit et servari mandavit die 29. Maii 1891. CAI. Card. ALOISI-MASELLA, Praef. Vincentius Nussi, Secretar. Strigonii, die 6-a Aprilis 1892. L. f S.

Next

/
Thumbnails
Contents