Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

165 fidelis populi medio Dioecesanarum litterarum sub Nr. 870 ddto 12-ae Februarii anni 1892. pertulimus. Quum tamen votum et desiderium copiosorum fidelium Nostrorum Civi­tatem Metropolitanam et residentialem Budapestinum incolentium, ut pro parte ipsorum quoque specialis Vicarius Archi-Episcopalis, qui Budapestini resideret, con­stituatur, justum aequum ve agnosceremus, insuper altissimae voluntati Suae caes. et reg. Apostolicae Maiestatis, similis Vicariatus erectionem aeque desiderantis eo promptius ac libentius obsequi cupientes, quum et ipsa Sacra Sedes Apostolica consilium hocce iustum ratumve habuerit, imo approbaverit, expetito prius et accepto consensu et voto Venerabilis Capituli Ecclesiae Nostrae Metropolitanae Strigoniensis, statuimus et decrevimus specialem pro civitate Metropolitana et residential! Buda- pestiensi illiusque districtu Vice-Archi-Diaconali Vicariatum erigere et sacram sedem consistorialem et indicium matrimoniale constituere. Ne autem per erectionem huius Vicariatus rectae administrationis et gubernationis ordo pervertatur et, quod Deus avertat, inter constituendum seu constituendos Vicarios Nostros ob exercitium iuris- dictionis contentiones et simultates oriantur, neve erectio et coordinatio Vicariatus huius in canonicas impingat sanctiones, priusquam ad erigendum huncce Vicariatum procederemus, vi competentis Nobis ceu Archi-Episcopo huius Archi-Dioecesis Strigo­niensis iuris ipsorum erigendorum seu iam erectorum Vicariatuum Generalium vel Archi-Episcopalium ad invicem relationem seu coordinationem stabilire cupimus et volumus. Quum itaque e ss. canonum dispositione Archi-Episcopo liberum sit in administrationem Archi-Dioecesis Vicarium Generalem assumere, Nos salvo Nostrorum in Archi-Episcopatu Strigoniensi successorum iure, e parte Nostra opera Vicarii Gene­ralis in administranda Archi-Dioecesi porro quoque uti volumus. Vicarius Noster Generalis Strigonii, in loco sedis Archi-Episcopalis, commorabitur et residebit, exer- cebitque iurisdictionem generalem ad totam Archi-Dioecesim Strigoniensem extensam et omnes causas, quae ad iurisdictionem Archi-Episcopalem ordinariam tam volun­tariam quam contentiosam, demta tamen primatiali, pertinent, complectentem, iisque exceptis, quae speciale mandatum requirunt, nisi etiam harum exercitium illi per Nos concessum fuerit. Ne autem circa compellationem illius et iurisdictionem tam Vicarii Generalis, quam Vicariorum Archi-Episcopalium seu abusus aliquis irrepat, seu discrepantia oriatur, illi soli et unico nomen et compellatio Vicarii Generalis Archi-Episcopalis competet. Vicariatus itaque Generalis Strigoniensis ad totam Archi- Dioecesim Strigoniensem extendetur. Vicariatum Tiimaviensem, prout illum a praedecessoribus Nostris accepimus quoad ipsum territorium ad quod extenditur, et dotationem, quam a mensa Archi- Episcopali percipit, porro quoque salvum atque integrum esse volumus. Quum vero Vicarius Generalis e dispositione sacrorum canonum in civitate episcopali commorari et stabile domicilium habere debeat et jam vel ob hanc causam Vicarius Noster Tirnaviensis Generalis nominari nequeat, salvis manentibus iuribus, quae Sede Archi- Episcopali plena exercere hucusque solebat, statuimus et ad normam ss. canonum decernimus, ut Vicarius Archi-Episcopalis Districtus Tirnaviensis appelletur. Iurisdi­ctionem illius determinabimus respective determinavimus in speciali Decreto.

Next

/
Thumbnails
Contents