Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

166 His jam praemissis alterum adhuc Vicariatum Archi-Episcopalem erigimus et quidem Budapestiensem. Volumus autem, ut Vicariatus hic complectatur Metropoli­tanam civitatem Budapestiensem cum integro districtu VADiaconali Budapestiensi, prout illum schematismus Archi-Dioecesanus anni currentis exhibet, cum omnibus parochiis atque fidelibus in hocce VADiaconali Districtu existentibus ac respective habitantibus. Volumus xrt Vicariatus hic nomine „Vicariatus Archi-Episcopalis Budapesti- ensis“ insigniatur, et constituendus a Nobis Vicarius nomen gerat „Vicarii Archi-Epi­scopalis Budapestiensis.“ Ad munus Vicarii AEppalis Budapestiensis assumere statuimus unum e Rss. DDnis Canonicis V. Capituli E. Metropolitanae Strigoniensis, cuius dotem constituent ante omnia proventus cum possesso ab eodem stallo canonical! conjuncti, reliqua, quae ad convenientem dignitatique illius correspondentem honestam sustenta­tionem necessaria erunt, supplebimus e mensa Archi-Episcopali. Insuper impetrato praevio Suae caes. et reg. Apostolicae Majestatis altissimo consensu humillime exora­bimus et jam de facto exoravimus Sanctissimum Dominum Nostrum, ut constituen­dum a Nobis Vicarium Nostrum AEppalem Budapestiensem Episcopum in partibus nominare illiusque episcopalem consecrationem clementissime permittere dignetur. Volumus porro et disponimus, ut constituendus Vicarius AEppalis Buda­pestiensis in dicta Metropoli resideat, Cleri activitatem, mores, observantiam eccle­siasticae et regularis disciplinae, cultum divinum vigili attentione prosequatur, majo­res solemnitates et functiones sacras, tam pure ecclesiasticas, quam alias, quae regni- colares appellantur et in Metropoli Regni peragi solent, solemniter persolvat et per­agat ; catholicas scholas et religiosam in aliis scholis institutionem superinspiciat, porro uniones, consociationes, sodalitates et omnia, quae tuendae et conservandae fidei ca­tholicae bonisque moribus inserviunt, foveat, consiliis suis juvet et dirigat. Partem jurisdictionis vero, quam nomine Nostro exercebit, speciali edendo a Nobis Decreto, determinabimus et circumscribemus. Porro ne fideles Nostri in hocce Vicariatu habi­tantes cum causis suis matrimonialibus litigiosis Strigonium venire cogantur, sub prae­sidio Vicarii Nostri Budapestiensis speciale consistorium AEppale Budapestiense seii judicium matrimoniale constituimus atque erigimus, delegando judicio huic facultatem et potestatem, causas matrimoniales fidelium Vicariatus Budapestiensis ad tramites sacrorum canonum et in quantum ad acatholicos pertineret, legum etiam Regni cogno­scendi et in primo foro decidendi. Assessores huius Consistorii nominandi potestatem Nobis reservamus; declaramus vero, si contingeret aliquos Canonicos honorarios Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis in ambitu huius Vicariatus Budapestiensis habi­tare, illos ipso facto et de jure futuros esse Assessores Consistorii AEppalis Buda­pestiensis. Senatus huius consistorii constabit ex ipso Vicario AEppali ceu Praeside et duobus Assessoribus, vota ferentibus. Appellationes a decisionibus et sententiis Con­sistorii huius fient ad Consistorium Vicarii Generalis Strigoniensis, a huius vero Con­sistorii decisionibus ad Sedem Primatialem. Pari ratione fient deinde appellationes a Consistorio seu Sede AEppali Tirnaviensi ad Sedem AEppalem Strigoniensem, a huius vero decisionibus et sententiis ad Sedem Primatialem. Sacra Sedes AEppalis Strigo­niensis itaque pro utraque Sede: Tirnaviensi scilicet et Budapestiensi forum appella­torium constituet, huius vero forum revisorium seu appellatorium prout hucusque erat, ita deinceps quoque manebit forum ipsius AEpiscopi et Primatis.

Next

/
Thumbnails
Contents