Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXV.
164 rius quem sibi Episcopus substitueret pro aliquo dumtaxat dioecesis suae districtu, etiamsi universas causas in hoc districtu ipsi committeret; atque item ille, cui Episcopus generalitatem causarum sibi reservans, aliquos dumtaxat expressas committeret etiam in tota dioecesi. Talis enim Vicarius nullo sufficienter vero sensu generalis dici potest.“ E dispositione juris canonici porro Vicarius Generalis residere debet in civitate Cathedrali et si plures Vicarios Generales constitueret Episcopus omnes in loco, in quo Sedem habet Archi-Episcopus vel Episcopus constitui deberent. Ita docet Pirhing1) „Episcopus non tantum unum, sed etiam plures Vicarios principales seu generales, eosque cum jurisdictione ac potestate in solidum singulos constituere potest, quo facilius negotia expediantur, dummodo tamen eos constituat in loco, ubi Sedem habet Episcopus, generalis enim et principalis Vicarius dicitur ille, qui constitutus est, cum generali potestate ad omnia sive totam Dioecesim et ad universitatem causarum in civitate cathedrali.“ Et Maupied : „Omnes doctores notant, quod Episcopus Vicarium Generalem constituere debet in eodem loco, ubi sedem habet, quia idem tribunal habeat cum episcopo qui juxta mentem sacri Concilii Tridentini in eius modo aut consueto tribunali procedere tenetur.“2) His juris dispositionibus prae oculis habitis, quaestionem Vicariatuum in hacce Archi-Dioecesi ita coordinavi, ut unus sit deinceps Vicarius Generalis pro tota Archi- Dioecesi, duo vero Archi-Episcopales et quidem unus pro Districtu Vicariali Tirna- viensi, alter pro Districtu Vicariali Budapestiensi. Exaratum desuper documentum sonat prout sequitur: Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod Nos saluti commissi Nobis divinitus gregis Dominici amplius prospicere cupientes, respectu habito simul ad indigentias, quas mutata aevi nostri adiuncta secum ferunt, animo statuerimus normas gubernii Dioecesani ita coordinare, ut illae et sanctionibus sacrorum canonum et specialibus Archi-Dioecesis Strigoniensis circumstantiis correspondeant et ut statuta et conservata in gubernio Archi-Dioecesis Strigoniensis unitate, in huius emolumentum et sacrae Matris Ecclesiae utilitatem cedant. Hac de causa jam tunc, quando gubernacula Archi-Episcopalis Sedis Strigoniensis capessivimus, quum comperti fuerimus, quod tam copiosum gregem Domini pascendum acceperimus, atque insuper qua Metropolitae et Primati Regni Hungáriáé curae et sollicitudines Nobis incumbant quam plurimae et gravissimae, quamvis omnibus ex animo omnia esse vellemus, nihilominus ne ob ipsius muneris amplitudinem, agendorum copiam, ipsiusque tam latae Archi-Dioecesis extensionem salus animarum, quae suprema lex esse debet, detrimentum patiatur, necessarium existimavimus in administratione Archi-Episcopatus, quem Sanctissimus Dominus Noster imbecillitati Nostrae superimposuit, Vicarios idoneos advocare, qui partem sollicitudinis in se assumendo, pondus quo ultra vires premimur, allevient. Hac de causa sequentes etiam praedecessorum Nostrorum exempla, duos Vicarios Generales constituimus, Stri- goniensem unum, Tirnaviensem alterum, prout id ad notitiam Cleri Nostri atque *) *) Jus can. Lib. I. Tit. XXVIII. Sect. 1. P. 1. n. XXIX. — 2) Juris can. compend. ed. Migne T. I. 19. 792.