Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

Catholici Budapestienses a pluribus jam annis desiderabant, ut pro civitate Metropolitana et residentiali Budapestiensi specialis Vicarialis Districtus erigatur con- stituaturque Vicarius AEpiscopalis, qui una Episcopus consecratus sit, subin auditor cau­sarum generalis, qui porro qua praeses Consistorii et erigendae Sanctae Sedis causas matrimoniales in Districtu enatas cognosceret. Votum et desiderium catholicorum Metro­politanae urbis suum fecit et Sua caes. et reg. apóst. Majestas, quod per me etiam Sacrae Sedi Apostolicae propositum, ab illa approbatum et acceptatum fuit. Expetito itaque et accepto voto et consilio Venerabilis Capituli Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis, coordinatisque quaestionibus ad sustentationem et habitationem constituendi Vicarii AEppalis Budapestiensis spectantibus, procedere jam potuissem ad Vicariatus huius erectionem. Priusquam tamen hoc fecissem, coordinanda erat relatio Vicariorum AEpiscopalium in ADioecesi jam et hucusque existentium stabiliendaque illorum ju­risdictio et in specie constituendus Vicarius generalis, quoad generalitatem causarum totius Dioecesis. Etenim secundum jus canonicum ad generalem Vicariatum requiritur „ut tum generalitas locorum, seu totius Dioecesis, tum vero generalitas causarum ipsi commissa sit.“1) Porro „Vicarius Episcopi alius est Generalis seu principalis, qui principali­ter super eodem tribunali Episcopi vices gerit cognoscendo causas omnes ad forum illud spectantes, ita tamen, ut ad Vicariatum Generalem requiratur administratio in spiritualibus ei generaliter commissa quoad omnia loca, seu totam Dioecesim. Si enim constitutus solum sit limitate tantum pro iis, qui in civitate episcopali seu in qua est sedes Episcopalis et Episcopi degunt, non potest censeri is esse generalis, etsi sic appellaretur . . . Quia hoc ipso ita restrictus ad civitatem dumtaxat non facit idem consistorium cum Episcopo, sed habebit jurisdictionem a jurisdictione Episcopali di­visam, eamque delegatam.2) Non absimiliter Bouix: „Vicarii generalis Episcopi jurisdictio est essentiali­ter aliquo sensu universalis quoad territorium seu personas et quoad causas.“3) Ex quibus sic concludit: „Ergo si quis vicarius Episcopi nequeat episcopalem jurisdi­ctionem universaliter exercere, saltem in aliquo sensu, is nequaquam censendus est generalis Episcopi Vicarius, sed merus dumtaxat delegatus; ac proinde ipsi nullate­nus applicandae veniunt juris communis dispositiones quae Vicarios Generales respi­ciunt, sed eae quae ad delegatos referuntur. In hac autem conditione versaretur Vica­r) Laymann, In cap. ßomana I. De officio Vicarii in Vi o. — 2) Leurenius, De Vicariis Epporum, cap. I. qu. 8. — 3J De judic. P. II. cap. II. N. 1. prop. V. Nr. 6890. De Vicaria- tuum in Archi- Dioecesi coor­dinatione et de erectione Vicariatus Bu­dapestiensis.

Next

/
Thumbnails
Contents