Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

137 Annis abhinc quinque cum jubilo celebravit catholicus orbis anniversariam memoriam diei illius, quo Ecclesiam Dei gloriosissime gubernans Summus Pontifex Beatissimus Pater Leo Papa XIII. ante annos quinquaginta sacerdotali consecratione accepta, sacris ad altare primum operatus est, gratias agens Deo, quod Jesu Christi in terris visibilem Vicarium ad hanc aetatem incolumem benigne conservare dignatus sit. Tunc jam omnibus, qui catholico censentur nomine persuasum fuit, divinae pro­videntiae admirabilem dispositionem conspiciendam esse in eo, quod, quo tristior sit conditio Ecclesiae, quo magis eadem impetatur ab hostibus, eo magis protrahat vi­tam Summorum Pontificum, Ecclesiae navim gubernantium, ut hoc etiam visibili et sensibili modo ob oculos hominum ponat immutabilem et in aeternum mansuram veritatem effati divinissimi Salvatoris ad primum suum in terris Vicarium directi: „ Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“1) Vidimus jam tunc VV. et DD. in Christo Fratres et Filii, ut verbis utar ip­sius Beatissimi Patris, quanta laetitiae publicae facta fuerit significatio, quam magnus voluntatum consensus, quam varia et exquisita effusae pietatis testimonia2). Quodsi vero quinquagenaria Sacerdotii Summi Pontificis tantam excitaverint in orbe catho­lico ante annos quinque commotionem, ut pene integer orbis loco suo motus vide­retur, quid dicamus expectandumque habeamus a die, quem paulo post quinquage­sies anniversarium attinget Beatissimus Pater ex quo episcopali ordine consecratus fuit? Ipse Beatissimus Pater animo intime motus ita de rarissimo hocce in annalibus Ecclesiae eventu ad nos loquitur: „Magnum sane hoc est respicientibus tam diutur­num pastoralis muneris spatium, quantum praecipue quotidiana sollicitudine agita­tum, adhuc impendimus christiano gregi universo regendo.“3) Necesse haud est, ut multis explicem Vobis VV. FF. et FF. in Christo Di­lectissimi magnitudinem gratiae, cujus participem fecit dives in misericordia Deus, suum in terris Vicarium totumque illius gregem. Vos enim ipsi, qui Christo fere ab incunabulis servitis, videtis, quam paucis obtingat pervenire ad diem, saltem qua in termino decimi lustri accedere liceat ad altare, sacris operari offerreque hostiam im­maculatam, quam offerendi potestatem in sacro Presbyteratus ordine acceperunt. Major pars ministrorum Christi, arduo pro salute fidelis populi et gloria Ecclesiae labore consumpta, matura abripitur morte et vix quinque lustra explent in ministerio altaris. Jamvero Beatissimus Pater Princeps sacerdos, cui incumbit sollici- *) XXII. Nr. 5938. Dispositiones Ordinariatus de jubilaeo Episcopali Suae Sanctita­tis solemniter celebrando. *) Math. 16, 18. — 2) Allocutio Consist. 25. Nov. 1887. — 3) Encycl. „Magnae Dei etc. ddto. 8. Sept. 1892.

Next

/
Thumbnails
Contents