Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
138 tudó omnium Ecclesiarum, tot tantisque pressus undique malis et circumdatus periculis, forti manu tenet atque dirigit navim Ecclesiae universae „in labore et aerumna“ in vigiliis multis1) in medio maligni mundi positus adeo, ut cum propheta omni jure exclamare possit: „Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti.“ „Quae Isfobis in spatio, ut est hominum vita“ exclamat Beatissimus Pater — „nec defuerunt gaudiorum causae, et plures acerbaeque admixtae sunt causae dolorum.“'1) Gaudiorum causas singillatim non enumerat quidem Beatissimus Pater, attamen scimus quaenam illae sint. Ante omnia certe filialis illa et sincera adhaesio, qua fideles catholici totius mundi illum prosequuntur et cujus quotidie splendida percipit documenta; ohedientia, qua mandatis illius promptissime obsequuntur; ingeniosa fidelium charitas, quae multiplices invenit modos, quibus teneritudinem suam erga Beatissimum Patrem contestetur; admirabilis fidei christianae propagatio, quae laetissima capit incrementa inter nationes dissitas, quae sedentes hucusque in umbra mortis i. e. infidelitatis, luce veritatis christianae illuminantur audientesque vocem supremi Pastoris Ecclesiae Christi aggregantur. Copia sacerdotum, qui relinquendo patrem, matrem omniaque, quibuscum illos necessitudinis et charitatis vincula ligabant, ipsumque dulce natale solum, in peregrinas proficiscuntur regiones sustinendo „pericula fluminum, pericula latronum, pericula in civitate, pericula in mari“3) superimpendunt se pro Christo facem evangelii praeferentes novasque gentes sub suave Jesu Christi jugum flectentes. Adjutrices illis manus praebent coetus sacratarum Deo Vir- ginum, quae in „labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore“4) vocem Supremi Pastoris, Christi in terris Vicarii, audientes inserviunt miseris, docent adolescentulas et verbo et factis demonstrant doctrinae catholicae excellentiam, veritatem. Haec sunt gaudia Beatissimi Patris, quibus certe accedit crescens in dies auctoritas sacrae Sedis Apostolicae, quae non obstante temporum iniquitate novo refulget splendore ab illis quoque agnita, multi habita, qui foris sunt et stant ex adversa parte. Ast vero Sanctissimus Dominus Noster, prout vidimus, ipse conqueritur, quod gaudiis suis plures acerbaeque admixtae sint causae dolorum. Harum certe prima est et maxima ipsa tristis conditio Sacrae Sedis Apostolicae. Patrimonium S. Petri direptum, prouti in suis allocutionibus saepius conquestus est, Beatissimus Pater sub hostili dominatu constitutus destitutusque illa personali libertate, qua omnis honestus civis gaudet. Patrata occasione translationis exuviarum praedecessoris sui scandala docuerunt Summum Pontificem in publicum prodire haud posse, quin semet periculo insultuum imo ipsius vitae exponat. Accedunt iniquae juribusque Ecclesiae adversae leges, quae non tantum disciplinam perturbant, sed et potestatem et libertatem Ecclesiae laedunt, adeo, ut dum ex una parte inimicis ad Ecclesiam vexandam arma traduntur, ex altera in ministerio ipsa suo, in ipsa divini cultus ratione, in ipso catholicae institutionis munere, alieno pendere cogitur arbitrio. Est et alia causa, conqueritur sauciatum vulnere cor Beatissimi Patris „quae ') II. Cor. 11, 27. — 2) Loc. cit. — 3) II. Cor. 11, 26. — 4) Loc. cit.