Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

12 sum doloris adhibeat, et in oleo mollitiem pietatis, quate­nus per vinum mundentur putrida, et per oleum foveantur sananda. Miscenda ergo est lenitas cum severitate et facien­dum quoddam ex utroque temperamentum.“1 V. Sacerdos „ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.“ — En culmen muneris sacerdotalis! Mediatores constituti sumus inter Deum et homines, ipsum- que Verbum incarnatum sacrificium pro peccatis aeterno Patri immolamus. — Oh tremenda sublimitas status sacer­dotalis ! Jam munus doctoris atque medici necessario vitam im­maculatam ex parte sacerdotis requirit; nam summa dicere et ima facere nonne idem est, ac Deum hominesque laces­sere? — Quod de festuca deque trabe Dominus dixerat, insculptum esse deberet cordibus omnium sacerdotum. Terribilia revera sunt verba sancti Pauli de iis docto- ribus, quorum vita a sua doctrina discrepat. ,,Tu gloriaris in Deo et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instru­ctus per legem; confidis teipsum esse ducem coecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et verita­tis in lege. Qui ergo alium doces, teipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non moechan­dum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum in­honoras?“* „Sacerdos necessitate loci compellitur summa docere“ — ait beatus Gregorius Magnus — „et ideo eadem necessi­1 Ex libro Regulae Pastor. S. Gregorii, part. II. cap. 6. — Rom. II. 17—23.

Next

/
Thumbnails
Contents