Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
13 täte compellitur eadem vita et opere monstrare .... Ideo praedicator iubetur ascendere super montem excelsum, (Isai. XL, 9.) videlicet ut sit elevatus a terrenis affectibus“,1 et, ut ibidem dicit: „non solum debet vita sacerdos transcendere malos, sed etiam omnes bonos subditos; quia sicut eos superat honore ordinis, ita et excellentia virtutis, omnibus devotior, humilior, patientior, largior .... quique nulla prospera praesentis vitae appetat, nulla adversa pertimescat, blandimenta mundi despiciat, terrores autem mundi contemnat. “ S. Bernardus vero oves, id est populum haec fingit pastori dicentem : „Si instar mei, qui ovis sum, pastor meus etiam curvus graditur, vultum gerens deorsum, et terram semper respiciens, et soli ventri — mente ieiunus — pabula quaeritans: in quo discernimur? Si venerit lupus, quis praevidebit et occurret? — Quid indecentius, quam quod pastor more pecorum sensibus incubet corporis, haereat infimis, inhiet ten-enis, et non erectus stet ut homo suspiciens coelestia, quae sursum sunt quaerens et sapiens, non quae super terram?“2 Sacerdos medicus infirmorum constituitur. At „quomodo percussum curare properabit, qui in facie vulnus portat?“3 Nonne dicetur ei vel ab ipsis languentibus: „Medice, cura teipsum! “ Quodsi vero iam munus doctoris et medici ex parte sacerdotis requirit, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus: quid dicendum de sacerdote, quatenus munus mediatoris sive intercessoris inter Deum et homines assumit? ,,Si homo apud hominem non sibi familiarem eru1 Regül. Pastor, part. II. cap. 3. — 2 S. Bernardi epist. 42. ad Henricum episcopum Senonens. — 3 Ex libro Reg. Past. S. Gregorii M., part. I. cap. 9.