Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

122 tenta magis quocl liberiore potest animo se tollere ad Deum eidemque summo desi­deratissimo bono penitus adhaerere. Atqui est cum ipsa Dominus, quam complet et beata gratia sua; ipsaque, allato caelesti nuntio, designatur ex qua, virtute agente Spiritus Sancti expectatus ille Servator gentium nostra in Immanitate sit proditurus. Celsissimum dignitatis gradum quanto plus ea miratur et muneri tribuit potenti mi­sericordique Deo, tanto se, nullius sibi conscia virtutis, deprimit humilius, seque Dei ancillam, eius dum fit mater, prompto animo edicit et devovet. Quod autem pollicita sancte est, id alacris sancte praestat, iam tum perpetua cum Tnn filbq mf gaudia ad lacrimas, communione vitae instituta. Sic tale fastigium gloriae, ut nemo alius, nec homo nec angelus, obtinebit, quia cum ipsa nemo erit virtutum promeritis conferen­dus; sic eam superi et mundani regni manet corona, quod invicta futura sit regina martyrum; sic in caelesti Dei civitate per aeternitatem omnem coronata assidebit ad Filium, quod constanter per omnem vitam, constantissime in Calvaria, redundantem tristitia calicem sit cum illo exhaustura. — Ecce autem in Maria virtutis omnis exem­plar vere bonus et providens Deus constituit nobis aptissimum: eamque oculis et cogitatione intuentes, non animos, quasi divini numinis fulgore perstricti, desponde­mus, sed ex ipsa allecti communis propinquitate naturae, fidentius ad imitationem enitimur. Cui studio si nos, ea maxime adiuvante, totos dediderimus, licebit profecto virtutis tantae sanctitatis que lineamenta saltem exprimere, et quam admirabiliter te­nuit ad omnia Dei consilia aequabilitatem vitae, referentes, ipsam licebit subsequi ad caelum. — Iam nos peregrinationem eo susceptam, quamvis aspera multisque sit diffi­cultatibus impedita animose fortiterque insistamus; neve molestiam inter et laborem / cessemus tendere ad Mariam suppliciter manus in eas Ecclesiae voces: Ad te su­spiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle . . . illos tuos misericordes oculos ad nos converte; Vitam praesta puram, iter para tutum, ut videntes Iesum, semper collae- temur.1) At illa, quae, tametsi nullam in se passa, debilitatem naturae nostrae vitiosi- tatemque pernoscit, quaeque matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis opportune prolixeque subveniet, quanta et caritate reficiet et virtute firmabit! Per iter euntibus, divino Christi sanguine et Mariae lacrimis consecratum, certus erit nobis nec difficilis exitus ad societatem quoque beatissimae eorum gloriae fruendam. Ergo Rosarium Mariae Virginis, in quo apte utiliterque habentur coniuncta et eximia precationis formula et /idoneum fidei conservandae instrumentum et insigne ppecimen perfectae virtutis, dignum plane est quod veri nominis christianis sit fre­quenter in manibus piaque recitatione et meditatione colatur. — Haec autem com­mendata singulariter volumus ei Consociationi, quam nuper etiam laudavimus legiti- meque probavimus, a Sacra Familia appellatam. Si quidem illud Christi Domini my­sterium, quod vitam intra parietes Nazarethanae domus tacitam abditamque diu trans­egerit, eidem Consociationi dat causam, ita ut ad exemplar Familiae sanctissimae divinitus constitutae sese christianae familiae curent sedulo conformare, iam eius per­spicua est cum Rosario singularis quaedam coniunctio; qua praesertim attinet ad mysteria gaudiorum, in eo ipso conclusa quum Iesus, post declaratam in templo sapientiam suam, cum Maria et Iosepho venit Nazareth et erat subditus illis, cetera *) *) Ex sacr. liturg.

Next

/
Thumbnails
Contents