Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

123 quasi instruens mysteria, quae hominum doctrinam et redemptionem proprius effice­rent. Quare videant Consociati omnes quam sit suum, cultores Rosarii atque etiam propagatores sese diligentes praebere. Quantum est ex Nobis, rata firmaque habemus sacrae indulgentiae munera, superioribus annis concessa, eorum gratia qui octobrem mensem rite ad ea ipsa prae­scripta egerint: vestrae autem, Venerabiles Fratres, auctoritati et sollertiae valde tri­buimus, ut par atque antea in catholicis gentibus caleat religio et contentio sancta ad Virginem, Christianorum Adiutricem, Rosarii prece colendam. — At vero, unde^ exorsa est cohortatio Nostra, inde placet ad exitum pergat, iterum apertiusque testando / quem fovemus erga magnam Dei Genitricem animum et memorem beneficiorum et spei plenum laetissimae. Suffragia christiani populi ad eius aras pientissime suppli­cantis aeque rogamus Ecclesiae causa, tam adversis turbulentisque iactatae tempori­bus, aeque rogamus causa Nostra, qui devexa aetate, defessi laboribus, difficillimis rerum constricti angustiis, nullis hominum fulti subsidiis, ipsius gubernacula Eccle­siae tractamus. Nempe in Maria, potente et benigna matre, spes Nostra exploratior quotidie augescit, iucundius arridet. Cuius deprecationi si plurima eaque praeclara beneficia a Deo accepta referimus, id quoque effusiore gratia referimus quod iam detur quinquagesimum diem anniversarium attingere ex quo sumus episcopali ordine consecrati. Magnum sane hoc est respicientibus tam diuturnum pastoralis muneris spa­tium, quantum praecipue, quotidiana sollicitudine agitatum, adhuc impendimus chri- stiano gregi universo regendo. Quo Nobis in spatio, ut est hominum vita, ut sunt Christi et Matris mysteria, nec defuerunt gaudiorum causae, et plures acerbaeque admixtae sunt causae dolorum, gloriandi in Christo praemiis quoque delatis: eaque Nos omnia, demissa Deo aequaliter mente gratoque animo, convertere ad Ecclesiae bonum et or­namentum studuimus. Nunc iam, nec enim dissimiliter reliqua vita decurret, si vel nova affulgeant gaudia vel impendeant dolores, siqua gloriae accessura sint decora, eadem Nos mente eodemque animo constantes, et gloriam unice appetentes a Deo caelestem, davidica illa iuvabunt: Sit nomen Domini benedictum: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.1) Equidem a filiis Nostris, quorum in Nos vi­demus studia tam pie et benevole incensa, potius quam gratulationes et laudes, sum- hJf mas Deo optime grates precesque et vota magnopere expectamus; maxime laetati si . / hoc Nobis impetrent, ut quantum virium et vitae supersit, quantum resideat auctori­tatis et gratiae, tantum Ecclesiae omnino accidat salutare, in primis ad infensos et devios, quos iamdudum vox Nostra invitat, reducendos reconciliandos. Omnibus autem dilectissimis filiis, ex proxima, Deo donante faustitate et laetitia Nostra, iustitiae, pa­cis, prosperitatis, sanctimoniae, bonorum omnium affluant munera: hoc. paterna cari­tate a Deo adprecamur, hoc eloquiis eius commonemus: Obaudite me ... et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate: quasi Libanus odorem suavitatis habete. Florete fiores quasi lilium, et date odorem et frondete in gratiam, et collaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis. Date nomini eius magnificentiam, et confitemini , illi in voce labiorum vestrorum et in canticis et citharis ... in omni corde et ore coi- / laudate et benedicite nomen Domini.2) w /-fi'Aij / «./■• /-, / q Ps. cxn, 2, cxiii, i. — q eccu xxxix, 17—20,41.

Next

/
Thumbnails
Contents