Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

121 Sed alia non minus praestat, quam Ecclesia filiis suis magnopere a Ro­sario quaerit, utilitas; ea est, ut ajtl fidei sanctae normam et praescripta vitam mo­resque suos diligentius componant.' Si enim, ut omnes tenent divinum effatum: Fides sine operibus mortua est') eo, quia fides vitam ducit a caritate, caritas autem in uber­poterit fides salvare eum?2) Istud immo hominum genus reprehensionem Christi indi­cis multo graviorem incurret, quam qui cliristianae fidei disciplinaeque sint misere ignari: qui non, ut illi perperam, aliter credunt, aliter vivunt, verum quia carent Evangelii lumine, habent ideo quamdam excusationem aut minore sunt certe in noxa.-— Quo igitur fides quam profitemur consentanea fructuum laetitia melius florescat, simul ex mysteriis ipsis quae mens considerando persequitur, ad virtutum proposita mire animus inflammatur. Opus nem pe salutiferum Christi Domini, quale nobis emi­net ac nitet in omnes partes exemplum ! Magnus omnipotens Deus, urgente in nos "7 nimia caritate, ad infimi hominis conditionem sese extenuat; nobiscum velut unus de multis versatur, amice colloquitur, singulos et turbam ad omnem erudit docetque iustitiam, excellens sermone magister, auctoritate Deus. Omnibus omnino se dat bene­ficium ; e morbis corporum relevat languentes, morbisque animorum gravioribus pa­terna medetur miseratione: quos vel aerumna exercet vel sollicitudinum moles fati­gat, eos in primis blandissime compellat et vocat: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.3) Tum ipse interquiescentibus nobis in complexu suo, de illo spirat mystico igne quem ad hominem detulit, deque sui mansuetudine animi ac submissione benigne insinuat, quarum usu virtutum nos optat verae solidae- que pacis, cuius est auctor, participes: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris.*) Sed ipse tamen, pro ea sapientiae caelestis luce et insigni beneficiorum copia quibus homines demereri debuerat, hominum subit odia iniuriasque atrocissimas, atque sanguinem et spiritum cruci suffixus profundit, nihil spectans enixius quam ut illis pariat sua morte vitam. — Talia peramantis Re­demptoris nostri monumenta carissima nequaquam fieri potest ut quispiam attenta secum cogitatione reputet et commentetur, neque grata adversus eum voluntate exar­descat. At verius probatae vis fidei tantum efficiet ut, illuminata hominis mente et animo vehementer impulso, totum prope rapiat ad ipsius Christi vestigia per omne discrimen sectanda, ad eam usque Paulo dignam obtestationem: Quis ergo nos sepa­rabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an pericidum, an persecutio, an gladius? . . ,8) Vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus.") Ne vero ad exempla quae Christus, homo idemque Deus, de se exhibet sane quam maxima, nativae nos imbecillitatis conscientia absterriti deficiamus, una cum mysteriis eius mysteria Matris sanctissimae habemus oculis mentis ad contemplandum oblata. E regia Davidis stirpe est ea quidem progenita, cui tamen nihil iam est reliquum de maiorum vel opibus vel amplitudine; quae vitam in obscuro agit, hu­mili in oppido, humiliore in tecto, recessu ipso et rei familiaris tenuitate eo con­tatem exit sanctarum actionum; nihil profecto emolumenti ad aeterna Christianus homo percepturus erit ex fide sua, nisi rationem vitae secundum eam direxerit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid ) lac. U, 20. — 2) Il>. 14. — 3) Matth. XI, 28. — 4) II. 29. — 5) Rom. VIII, 35. — <0 Gal. II, 20.

Next

/
Thumbnails
Contents