Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

8 Absit, Fratres in Christo dilectissimi, ut cuipiam no­strum talia verba a summo Pastore dicantur! Unusquisque agnorum, quos suo sanguine Dominus redemit, pretiosior in conspectu eius est omni auro atque argento. Recogitate igitur, quantum benevolentiae suae ac fiduciae pignus nobis Deus dederit, cum curam agnorum suorum nobis commi­serit. Paulum apostolum respiciamus, qui tantam erga fide­les charitatem fovebat, ut se eorum patrem, matrem, nutri­cem nominarit, nosque adhuc exhortetur: „Imitatores mei estote, fratres, sicut et ego Christi Jesu.“ — Audite b. Joannem Chrysostomum, qui cum in exilium discessurus esset, Pauli exemplum secutus ita populum suum alloqui­tur: „Quid patiar pro vobis? Vos mihi cives, fratres, ma­tres, membra, lux, corona mea, divitiae meae, thesaurus meus. Ecce pro cbaritate vestra corona mihi paratur in fu­turo saeculo.“1 III. Pastori animarum, qui sincera charitate fideles suae curae commissos complectitur, utique facile erit adimplere id, quod Doctor gentium loco supraallato ab eo requirit, „ut possit condolere iis, qui ignorant et errant.“2 — En du­plicem classem hominum, quibus condolere, succurrere, quos adiuvare debemus; ad hoc enim sacerdotes constituti sumus. Nobilissimum officium sacerdotis est munus docendi eos, qui ignorant. „Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit; ut ante adventum indicis, qui ter­ribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. “d Unde iam in Veteri Testamento Dominus edixerat: „Labia sacer­dotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est;“4 atque alio in loco: 1 Cfr. Bassus Curator animarum, part. XV. cp. 1. — 2 Hebr. V. 2. — 8 Ex libro Regulae pastoralis S. Gregorii papae, cap. 4. — 4 Malacb. II. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents