Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
9 „Populum meum docebunt, quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis."1 — In Novo autem Testamento ad quidnam missi fuerunt apostoli, nisi ut euntes in mundum universum docerent omnes gentes ? Quidnam adeo cordi ipsis fuit, quam tales eligere viros eisque audita commendare, qui idonei essent et alios docere ? At liaec quidem pars muneris nostri maioribus difficultatibus obnoxia esse non solet; liumanae enim naturae proprium est, ut veritatem, quam ipsi agnovimus, libentissime aliis communicemus. Quodsi ergo sacerdos non profanas vocum novitates, sed depositum fidei ipse bene addidicit ; quodsi scientia Sanctorum imbutus est atque testimonia Domini intellexit: certe ex plenitudine cordis os loquetur, diffi- ciliusque illi erit tacere misericordiam et salutare Dei, quam de iisdem loqui. Bene igitur hoc officio nostro fungemur, si in lege Domini voluntas nostra erit; si in lege eius die ac nocte meditabimur. Duo nihilominus cavenda etiam hac in re erunt: „ut neque exterioribus curis nimis dediti, ab intimis corruamus; neque solis interioribus occupati, quae foris debemus proximis non impendamus. Incidentes in primum extremum sunt illi, qui obliti se constitutos esse sacerdotes atque praelatos propter salutem animarum, diebus ac noctibus solis curis externis incumbunt; quo fit, ut interna — quae alios docere debuerant — ignorent; quo etiam fit, ut subditi non proficiant, sed potius in spiritualibus torpeant, quia non habent pastorem, eorum animas ad coelestia sublevantem, 1 Ezechiel. XLIV. 23. 2