Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
7 concrediti sunt. Ideo enim missi sumus, ut eamus et fructum afferamus, et fructus noster maneat;1 illum utique fructum intelligite, quem coelestis Agricola exspectat. Oh utinam omnes pastores eodem, quo beatus Paulus apostolus, charitatis ardore succensi, exclamare cum illo possent: „Testis mihi est Deus, quomodo vos cupiam in visceribus Jesu Christi, etsi vos diligens minus diligar.“2 Utinam eius exemplum imitantes „omnibus omnia fieremus, ut omnes Christo lucrifaciamus,“ parati vel ipsam vitam et sanguinem pro fratribus nostris immolare, prout ille de se testatur: „Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris.“3 —- „Non quaero quae vestra sunt, sed vos . . ,“4 Numquid non ideo tam multi Christianorum frigidi sunt, aut tepidi et dormiunt multi, quia in pastorum etiam numero inveniuntur, qui periculosi illius temporis characterem sibi impressum exhibent, de quo Apostolus dixerat: „Erunt homines seipsos amantes, cupidi . . . sine affectione . . . voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes?5 — Numquid non ideo tam pauci inveniuntur, qui charismata meliora aemulentur, quia et ipsi pastores, „quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi?“6 — „Facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor; neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant . . . Propterea . . . haec dicit Dominus: Ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manibus eorum.“7 1 Joan. XV. 10. — 2 Philipp. I. 8. — 3 II. Cor. XII. 15. — 4 II. Cor. XII. 14. — ° II. Timoth. III. 1—5. — 6 Philipp. II. 21. — ’ Ezech. XXXIV. 8—10.